The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.33 Sicut tuis

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 14 glosses
Idem Abbati Iemblacensi.Incipit Sicut tuis litteris · alleged in the gloss as de simon., sicut tuis 20× per the register · find the allegations →
Canonicam
Hic habes expresse quod electio potest fieri de aliena ecclesia. De hoc nota supra, de elect., cum inter canonicos.
Ad Coloniensem
Sed quare hoc? Nonne capitulum ecclesiae cathedralis potuit eius electionem confirmare et ei dare licentiam ministrandi? Arg. quod non, 71. dist., fraternitatem; 24. dist., presbyteri. Sed verum est quod vacante ecclesia capitulum potest huiusmodi electiones confirmare, supra, de maior. et obed., cum olim, ubi de hoc. Sed hoc potest esse de consuetudine metropolis ecclesiae quod ad metropolitanum accedant. Ber.
Sub interminatione anathematis
Arg. quod abbas confirmatus possit excommunicare, quod verum est et prior etiam, supra, de maior. et obed., cum in ecclesiis. Et haec fuit sententia excommunicationis et non comminatio ut sequentia probant. Et sic est arg. quod per talia verba, prohibeo sub interminatione anathematis vel sub excommunicatione feratur sententia, arg. ad hoc supra, de loc. et cond., ex rescripto; et infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens. Sed dicas quod excommunicatio non fuit facta sub hac forma verborum, sed expresse excommunicavit qui contra facerent sub hac forma, quicumque solverit aliquid, illum excommunico. Et ita sub interminatione excommunicationis factae sub conditione lata fuit haec sententia. Et sententia excommunicationis sub conditione potest fieri, et qui contra facit est excommunicatus, infra, de sent. excom., a nobis fuit; et supra, de appell., praeterea requisiti. Et Papa refert hoc factum per istam formam, unde si dicatur, sub interminatione vel sub poena excommunicationis praecipio, non est excommunicatus qui contra facit, et sic est comminatio tantum. Et hoc probatur supra, de iure patron., relatum § 1; et supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., clericis. Et sic intellige omnia illa iura, 63. dist., Salonitanae; et praedictas decretales supra, de loc. et cond., ex rescripto; et infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens; et alia consimilia. De hoc etiam dicitur infra, de sagit., artem. Ber.
Exoluerunt
Forte bono zelo, sed non secundum scientiam, et ita erraverunt.
Canonum
1. q. 5, praesentium; et supra, de simon., de regularibus; et supra, de simon., ex insinuatione.
Praebere
Quia saepe qui tacet consentire videtur, 54. dist., si servus sciente; C. de nupt., si ut proponis. Et sic iste abbas consensisse praesumeretur, si postquam intellexerit, non contradixisset, sicut econverso videtur contradicere qui expresse non consentit, de conse. dist. 4, cum pro parvulis; ff. de procur., filiusfamilias § invitus; ff. de servitu. urb. praed., invitum; supra, de bapt. et eius effect., maiores, vers. fi. Arg. contra ff. de regul. iur., qui tacet. Vincen.
Quoniam
Pro quod. Sic et econverso quia ponitur pro quod, 3. q. 5, quod suspecti.
Consanguinitate
Imputari
Dicit Vincen. quod hoc intelligitur cum iam aliquis est electus, et eo ignorante et reclamante datur pecunia confirmatori. Si autem nondum esse electus, licet eo reclamante daretur pecunia electoribus, obesset electo, quia per pecuniam eligitur, nisi dantes hoc facerent in odium eius, ut hic, et supra, de simon., nobis.
Consenseris
Nam si consensisset simoniam commisisset, quia consentire est quandocumque consentire, et ante et post, 1. q. 1, eos, in fi.; et 1. q. 3, si quis praebendas; et 1. q. 3, si quis obiecerit. Quia in maleficiis ratihabitio retrotrahitur, et mandato comparatur, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens; et supra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; et 2. q. 1, notum. Et ita secundum canones possum habere ratum quod non meo nomine gestum est, 9. q. 2, Lugdunensis; et secundum leges, ff. de negot. gest., si pupilli § item quaeritur. Quidam dicunt ut Tanc. quod aliquis potest habere ratum. Sed simoniam non committit, quamvis graviter peccet, arg. infra, de simon., tua. Et in hoc dicit, pecunia solvendo potest esse arg. quod non sit simoniacus per solam ratihabitionem.
Parantis
Sic ff. si quis caut., non exigimus § ulti.
Damnosum
Quod esset iniquum cum peccata tantum tenere suos auctores debeant, C. de poe., sancimus; et supra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit. Et non debuit alius alterius odio praegravari, C. de inoffic. testam., si quis suo § legis autem.
Reportaret
Quod esse non debet, immo quandoque punitur in eo in quo deliquit, supra, de iure patron., pastoralis; et supra, de immun. eccl., immunitatem. Ber.
De occultis
32. dist., erubescant; 6. q. 1, si omnia; et 32. q. 5, Christiana; infra, de simon., tua. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.