Book III › tit. 3.11 De his quae fiunt a maiori parte capituli
X 3.11.2 Quaesivit
tit. De his quae fiunt a maiori parte capituli · 3 glosses
Coelestinus III. Claremontensi Episcopo.Incipit Quaesivit · alleged in the gloss as de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit — 15× per the register · find the allegations →
Ecclesiam tuam
Id est, tuae iurisdictioni subiectam. Simile supra, de auctor. et usu pal., cum super. Et intelligitur hoc ubi canonicus non habet ius episcopale in ipsa ecclesia. Alias si haberet et ei denegaretur debita pensio, vel aliqua offensa digna excommunicatione committeretur, bene supponeret ecclesiam interdicto. Non nego tamen honestius esse personas interdicere, non enim ecclesiae delinquunt sed personae, in Auth. de mandat. princip. § oportet, coll. 3. Et arg. infra, de poeni., licet; 16. q. 6, illud. Hoc dicit Laur. Sed ecclesia propter delictum alicuius interdici non debet. Sed ille qui deliquit, puniatur, quia illi qui non peccaverunt, non debent puniri, nisi ille qui deliquit sit dominus loci. Quia tunc delictum eius terra supponitur interdicto, infra, de spons., non est. Ber.
Assensu
Quia talis sententia non tenet, cum lata sit ab eo qui non habet iurisdictionem, 2. q. 1, in primis; C. si a non comp. iud., iudex; et supra, de consuet., ad nostram. Tanc.
Deliquerit
16. q. 6, cognovimus; et 16. q. 6, illud. Quia peccata suos proprios tenere debent auctores, ut hic dicit; C. de poe., sancimus; C. ne uxo. pro marit., maritorum; 11. q. 3, illud; et infra, de sent. excom., extravag. Romana § fi. Sed contra videtur, quia perit iustus pro impio, de conse. dist. 1, in sancta; 15. q. 8, cum multae. Solutio: quod hic dicitur locum habet in poena spirituali. Quod dicitur in contrariis habet locum in poena temporali, quae quandoque imponitur alteri pro peccato alterius, ut 1. q. 3 § item pro peccato. Vel hoc regulare est, illa casualia sunt. Tanc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.