The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.11 Non est vobis

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 5 glosses
Idem Archiepiscopis, Episcopis et aliis Praelatis per Angliam constitutis.Incipit Non est vobis · alleged in the gloss as de spons., non est 9× per the register · find the allegations →
Uxores
Possunt enim filii regis petere uxores suas per interdictum de liberis exhibendis, immo de uxore exhibenda, ff. de liber. exhib., immo; et C. de liber. exhib., si ad instar; et C. de nupt., si invita. Et hoc habet locum cum invita detinetur uxor, sicut hic. Si vero volens, detinetur tunc per officium iudicis vel eipiscopi loci. Cum enim volens detinetur filius, non datur interdictum de liberis exhibendis, nisi inter duos, qui dicunt se esse parentes vel dominos, et controversia esset, ff. de liber. exhib., si filius sua.
Provinciarum
Sic ergo pro delicto unius, tota provincia interdicitur, ut supra, de offi. deleg., sane quia. Ber.
Donec ibi fuerint
Ergo videtur quod postquam inde recesserint, possint celebrare, arg. ff. de postulan., imperator; C. ex quib. caus. infam., et si severior; arg. contra C. ex quib. caus. infam., ad tempus. Dico quod hic est suspensio iuris, et cum temporis diffinitione, et ideo tempore elapso non indiget absolutione, et ita illis recedentibus celebrabunt; simile 81. dist., si qui sunt presbyteri. Vincen. Sed numquid tunc possunt celebrare submissa voce, et ianuis clausis? Non, nisi essent privilegiati, infra, de privileg., quod nonnullis; vel nisi esset episcopus, infra, de privileg., quod nonnullis. Et singulariter in conventualibus ecclesiis bini, et bini possunt dicere horas suas, ut legere videantur potius quam cantare, infra, de poenit. et remiss., quod in te. Ber.
Baptismum parvulorum
Ista duo sacramenta semper excipiuntur de quolibet interdicto, quia sunt necessitatis, 1. q. 1, remissionem § sed notandum est; et 1. q. 1, si quis haereticae § ecce si clericus; et melius, 32. dist., praeter § verum. Unde etiam in necessitate possunt recipi ab haeretico, 24. q. 1, si quem forte; secus de aliis, 24. q. 1, coepit.
Poenitentias morientium
Et praeter communionem, quae viaticum appellatur, infra, de poenit. et remiss., quod in te. Et etiam suscipientibus signum crucis, et peregrinis poenitentia conceditur, ut in capitulo infra, de poenit. et remiss., quod in te. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.