The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus

X 5.38.11 Quod in te

tit. De poenitentiis et remissionibus · 5 glosses
Idem.Incipit Quod in te · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., quod in te 12× per the register · find the allegations →
Denegetur
Tempore interdicti, infra, de sent. excom., permittimus.
Concedimus
Ista enim duo sacramenta sive tria semper excipiuntur in quolibet interdicto, scilicet baptisma parvulorum, et poenitentia morientium in quo intelligitur viaticum prout hic patet. Et dicitur viaticum quasi a via, quia sunt in via recedendi de hac vita. Nec est istud sacramentum necessitatis, tamen concedendum est decedentibus etiam tempore interdicti, ut patet hic.
Ex gratia
Si ex gratia conceditur clericis qui servaverunt interdictum, ergo videtur quod ius non sit commune, ergo non competit nisi impetretur, cum nemo sit exemptus ab illa generalitate interdicti nisi qui per privilegium exemptus est. Vel potest dici quod per istud ius clerici canonicis regularibus aequiparentur. Simile supra, de privileg., quod nonnullis. Io.
Audiri
Patet ergo quod cum excommunicato non licet stare extra ecclesiam, cum etiam interdicto prohibeatur audire exterius. Io.
Poenitentia
Hoc est speciale in istis personis, ut sine necessitate vel periculo mortis admittantur ad poenitentiam. Sed hoc facit necessitas, quia hoc eis non conceditur nisi cum proficiscuntur, et ita quasi in via dicuntur, sicut illi quibus datur viaticum. Item potest dici, si aliquid proficiscuntur ad iustum bellum, quia ibi est iusta causa timoris. Item idem esset si aliqui essent excommunicati ut in iusto bello, quia possunt absolvi a quocumque alio quam ab excommunicatore, arg. infra, de sent. excom., de caetero; de conse. dist. 4, sactum est baptismum; et 33. q. 2, in adolescentia. Sed quid si in civitate interdicta aliqui vellent satisfacere, numquid in eis relaxandum est interdictum? Non, quia aliqui sine culpa sua interdicuntur, supra, de spons., non est. Et quia sic rigor ecclesiae dissolveretur, arg. supra, de privileg., ut privilegia. Io. Tanc. dixit quod si aliqui vellent iurare stare mandato ecclesiae, quod essent admittendi. Sed finis iste videtur contradicere, quia hic specialiter hoc concedit recipientibus signum crucis et peregrinis, ergo aliis intelligitur prohibere, sicut quod de uno negatur de alio conceditur, 25. dist., qualis. Quod verius puto, licet invenias contrarium dictum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.