The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.57 Permittimus

tit. De sententia excommunicationis · 2 glosses
Idem.Incipit Permittimus ecclesiarum ministris · alleged in the gloss as de sent. excom., permittimus 3× per the register · find the allegations →
Excommunicatis et interdictis
Et hoc idem facere debent religiosi et alii qui privilegium habent celebrandi tempore interdicti, supra, de privileg., quod nonnullis; et infra, de verb. sign., cum in partibus. Illud privilegium per hoc capitulum extenditur ad omnes alios praelatos ecclesiarum qui prius illud non habebant, quod semel tantum in hebdomada celebrent causa conficiendi corpus Christi. Et hic non attenditur favor personarum. Sed sanctitas ipsius corporis et principaliter necessitas decendentium sive infirmorum. Presbyter enim semper debet habere Eucharistiam paratam. Sed quando consecratur pro populo nihil in crastino servandum est, de conse. dist. 2, tribus. Item aliis conceditur favore religionis sive personarum, ut patet in capitulo supra, de privileg., quod nonnullis.
Quod decedentibus

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.