The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.8 De auctoritate et usu pallii

X 1.8.1 Cum super aliqua

tit. De auctoritate et usu pallii · 3 glosses
Clemens III.Incipit Cum super aliqua · alleged in the gloss as de auctor. et usu pal., cum super 10× per the register · find the allegations →
Ecclesiam
Verba ista habes 100. dist., pallium.
Quamlibet
Signatur contra infra, de verb. sign., cum clerici. Solutio: ibi Placentina ecclesia stricte accipitur pro cathedrali tantum, hic large pro qualibet ecclesia suae provinciae. Ratio potest esse quia per hanc interpretationem nulli fit praeiudicium, sed per illam posset praeiudicari vasallis ecclesiae, et cito possent incurrere periurium.
Pallio
Per quod significatur plenitudo pontificalis officii, infra, de auctor. et usu pal., cum sis; et infra, de auctor. et usu pal., nisi. Et eo utendum est tantum inter missarum solemnia, 100. dist., contra morem; et certis diebus, infra, de auctor. et usu pal., ad honorem; qui continetur in privilegio suo, infra, de auctor. et usu pal., quia nos.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.