The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.8 De auctoritate et usu pallii

X 1.8.3 Nisi specialis dilectio

tit. De auctoritate et usu pallii · 3 glosses
Innocentius III. C. Presbytero cardinali, apostolicae sedis Legato.Incipit Nisi specialis dilectio · alleged in the gloss as de auctor. et usu pal., nisi 7× per the register · find the allegations →
Nominis
Et ita licet consecratus sit in episcopum, non est appellandus archiepiscopus ante pallii receptionem.
Palliare
Palliare debet quis quod male fecit, et revocare congruenter si potest, ne vilescat eius auctoritas, infra, de accusat., qualiter et quando 1; et infra, de appell., cum cessante; ff. de regul. iur., quod iussit.
Eligemus
Potius tenemur non magis diligere quam alium. Nam quisque regulam diligendi proximum a semetipso accipit, 23. q. 5, si non licet. Et agris tuis sitientibus alii irrigandi non sunt, C. de servit., praeses; 64. dist., quia per ambitiones; et C. ut nemo privat., ne quis. Et quilibet sibi primo faciat eleemosynam, deinde proximo, de poen. dist. 3, sane cavendum. Unde etiam mihi possum consulere cum damno alterius, ff. ad leg. Aquil., si quis fumo, in fi. Arg. contra 22. q. 2, primum; et 11. q. 3, si quis vero.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.