The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.34 De voto et voti redemptione

X 3.34.6 Licet universis

tit. De voto et voti redemptione · 6 glosses
Idem Andreae Duci.Incipit Licet universis liberum · alleged in the gloss as de voto et vot. redem., licet 5× per the register · find the allegations →
Liberum sit arbitrium
Unde dicit Augustinus: quae non coepit, deliberet; quae egressa est, perseveret, 27. q. 1, nuptiarum. Et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret ea nobis non impendere, causa tamen dilectionis impendimus, 28. q. 1, iam nunc.
Resilire
In aliud tamen potest commutari de auctoritate superioris et iusta de causa, ut supra, de voto et vot. redem., de peregrinationis; et supra, de voto et vot. redem., venientis; et infra, de voto et vot. redem., magnae.
Commiserit tuae fidei exequendum
Arg. quod aliquis potest ieiunare pro alio et votum alterius adimplere, quia mortuus solvit votum suum per superstitem, arg. 13. q. 2, animae defunctorum; et 26. q. 6, si aliquis fuerit.
Occasione qualibet
Supple minus idonea, quod in generali verbo subintelligitur, arg. supra, de elect., causam quae; et supra, de offi. deleg., ex parte tua; ff. de ritu nupt., quamquam; et supra, de iureiur., veniens; et supra, de iureiur., Quintavallis.
Si dictus rex
Frater ipsius ducis contra quem dux ipse converterat aciem bellatorum, quam contra inimicos crucis dirigere simulavit.
Privandum
Dicit hic Vincen. quod qui adimplet voluntatem defuncti sit ei auferenda tota hereditas, et idem dicit canon 11. q. 1, Sylvester. Et hoc concordat legi antiquae C. de fideicomm., quaestionem, in fi., at tamen illud observatur in extraneo herede. Sed licet filius institutus heres non adimpleat voluntatem defuncti, non ideo totum perdit, sed reservatur ei legitima, C. de fideicomm., authen. hoc amplius. Et satis potest dici quod lex in hoc casu praeiudicet canoni ratione aequitatis. Vel hic auxit poenam legis ob favorem terrae sanctae. Vel melius dic quod id quod dicit lex de legitima relinquenda non potest habere locum in huiusmodi dignitatibus, cum dividi non possint, quia regnum unicum debet esse. Et si contigeret quod aliter diminueretur, cito destrueretur, sed aliae hereditates bene dividuntur inter heredes, sed hic unus tantum debet esse rex. Et ideo dicit quod totum regnum devolvetur ad alium fratrem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.