Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.16 Veniens
tit. De iureiurando · 3 glosses
Innocentius III. H. et S. et M. Civibus Venetis.Incipit Veniens ad praesentiam · alleged in the gloss as de iureiur., veniens — 11× per the register · find the allegations →
Mandato
Idoneo, scilicet sic fuit exaudiendum, supra, de elect., causam quae; et supra, de rescript., cum adeo; et ff. de oper. lib., si libertus; infra, de iureiur., Quintavallis. Iniquae tamen sententiae arbitri standum est, ff. de recepti., Labeo ait si compromisso; et ff. de recepti., diem § stari, dum tamen dolus absit; C. de recepti., arbitrorum; ff. de recepti., non distinguemus § cum quidam; et Inst. de mandat. § illud. Quare ergo non statur huic mandato? Respondeo: isti non fuerunt arbitri, sed fuerunt arbitratores, sive amicabiles compositores ut boni viri. Unde si male arbitrentur sive inique componant, eorum dictum reducendum est ad arbitrium boni viri, ff. pro soc., si societatem.
Praescivisset
Arg. iuramenta secundum intentionem iurantis fore interpretanda, 22. q. 5, humanae aures. Arg. contra 22. q. 5, quacumque arte; et 22. q. 5, ecce. De hoc dicitur infra, de spons., ex litteris 1. Sed numquid potuit ei praecipere, ut cederet bonis, vel ut ei daret bona sua? Non, quia iuramentum non extenditur ad illa de quibus non est cogitatum, infra, de iureiur., Quintavallis; infra, de decim., ex multiplici; arg. supra, de restit. spol., audita; 22. q. 2, ne quis arbitretur; de transaction., cum Aquiliana; ff. de pignorib., obligatione; ff. de peculi., peculii; et C. quae res pign. oblig. poss., alumnos. Et civili modo intelligendum fuit iuramentum, ut dictum est in prima notula, ff. de servit., si cui; ff. de ritu nupt., postquam. Sic et liberta si iuravit non nubere, de illicitis nuptiis intelligendum est, ff. de iure pat., adigere § ulti.
Repugnet
Et sic videtur quod si mandatum non repugnet priori iuramento, iuramentum sit servandum, cum possit servari sine interitu salutis aeternae, supra, de iureiur., si vero. Quod verum est, tamen si enormem laesionem in rebus temporalibus pateretur, obtinebit relaxationem iuramenti, supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas; et 22. q. 4, innocens § illicitum, ultra medium, vers. quisquis ergo etc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.