The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.3 Ex multiplici

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 5 glosses
Hadrianus IV. Vigorensi et Herfordensi Episcopis.Incipit Ex multiplici conquestione · alleged in the gloss as de decim., ex multiplici 26× per the register · find the allegations →
Quamdiu viveret
Hic simpliciter et pure facta fuit compositio super decimis. Ergo de omnibus praesentibus et futuris intelligendum est. Unde si postea alias possessiones monachi acquisierunt, sub eadem compositione intelliguntur, infra, de privileg., quia circa.
Quietas clamavit
Arg. quod rebus nondum habitis possit quis renunciare, ff. de acq. hered., is qui. Arg. contra ff. de regul. iur., qui potest. Solutio: non potest quis renunicare iuri antequam sibi competat, ut ibi dicitur. Pacisci tamen potest, ut ff. de pacti., et heredi § filiusfamilias; et C. de pacti., condicionibus, et hic. Rich.
Intentionis
Nota secundum intentionem domini Papae privilegium fore intelligendum. Sic etiam rescriptum quo conceditur beneficium, supra, de praeben., cum olim; et supra, de rescript., mandatum. Item arg. quod Papa per suum privilegium sive rescriptum non vult facere alicui praeiudicium, supra, de offi. ord., licet; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et supra, de offi. deleg., super eo. Et hoc ideo est hic, quia privilegium illud fuit tacita veritate impetratum. Unde non valuit, quod si dixisset, privilegium non fuisset concessum, supra, de rescript., super litteris.
Eandem conventionem
Et ita patet quod conventio potest intervenire in spiritualibus, saltem inter ecclesiasticas personas, infra, de decim., suggestum; et infra, de decim., nuper; et supra, de transact., statuimus. Sed ad hoc ut compositio sit perpetua, debet auctoritas episcopi intervenire, ut supra, de transact., de caetero; et supra, de transact., statuimus. Alias erit personalis, ut supra, de transact., veniens. Et hic fuit compositio personalis, quia auctoritas superioris non intervenit, ut patet ex eo quod dicit supra, quamdiu viveret. Et sic in vita sacerdotis tantum duravit compositio.
Contineatur
Nam si de compositione facta fuisset mentio in privilegiis et ex certa scientia, Papa derogasset huic compositioni, arg. supra, de rescript., nonnulli; et infra, de capell. monach., ex parte. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.