Book I › tit. 1.36 De transactionibus
X 1.36.2 Statuimus
tit. De transactionibus · 2 glosses
Alexander III.Incipit Statuimus ut si · alleged in the gloss as de transact., statuimus — 15× per the register · find the allegations →
Ut si super decimis
Hic est arg. quod in spiritualibus potest intervenire transactio, 54. dist., generalis; et 54. dist., ex antiquis; et 10. q. 2, casellas, in fi.; et 23. q. 4, si illic; et infra, de rerum perm., ad quaestiones. Sed contra 1. q. 2, quam pio; et supra, de pact., cum pridem; et supra, de pact., pactiones; et infra, de transact., constitutus; et infra, de rerum perm., ad quaestiones; et infra, de rerum. perm., exhibita; et 16. q. 7, decimas quas; et 13. q. 2, in ecclesiastico; et 1. q. 1, placuit; et infra, de transact., super eo. Solutio: in spiritualibus transactio proprie sumpto vocabulo intervenire non potest, ut aliquod temporale detur pro spirituali, quia simoniacum esset, et sic intelliguntur contraria hic signata. Quod dicunt duae primae concordantiae de servo ordinato, quod ibi potest intervenire transactio, non est verum quia ibi non datur temporale pro spirituali, quia licet detur ne revocetur in servitutem, nihil datur pro ordine, nec aliquod spirituale emitur, sed emitur libertas et servitium corporale redimitur, ut libere possit ministrare, quod licet, 36. q. 1, de raptoribus. Sicut cum emitur terra ut ibi aedificetur ecclesia, quod licet, quia non dicitur propterea emi ecclesia vel simonia committi. Capitulum 10. q. 2, casellas, non obstat nec dicit hoc, sed dicit quod res ecclesiae alienari non debent, excepta causa captivorum ut ibi dicitur. Sed non dicitur transactio, sed proprie captivorum redemptio. Et datur pecunia recepta de rebus et vasis ecclesiae, et redimuntur captivi. Et amicabilis compositio potest intervenire in spiritualibus, ut hic dicit, et infra, de decim., ex multiplici; et infra, de decim., nuper; et infra, de decim., dilecti; et infra, de transact., de caetero; et infra, de transact., super eo, in fi.; et infra, de transact., veniens.
Personam ecclesiasticam
Quasi dicat, cum laicis non possent taliter componere, ut ex illo spirituali quod ecclesiis debent, aliquid retinere possent, cum laicis spiritualia possidere sine periculo animarum non liceat, infra, de decim., prohibemus; et 16. q. 7, decimas quas in usum; et infra, de praescrip., causam quae. Et sic videtur quod cum laicis non possit fieri compositio ut minus solvant, nisi Papa auctoritatem praestaret, infra, de confirm. util. vel inutil., sua nobis. Tamen propter utilitatem ecclesiarum videtur licere saltem de auctoritate episcopi, quia sic multum consulitur ecclesiae, arg. infra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.