Book III › tit. 3.19 De rerum permutatione
X 3.19.6 Ad quaestiones
tit. De rerum permutatione · 4 glosses
Clemens III.Incipit Ad quaestiones solvendas · alleged in the gloss as de rerum perm., ad quaestiones — 13× per the register · find the allegations →
Proventuum
Scilicet temporalium, unde admittitur cum temporalibus mutatio, quod aliter non fieret, infra, de rerum perm., exhibita, et hic prout sequitur.
Per se queat
Et ita spiritulae cum spirituali potest commutari, sicut temporale cum temporali. De hoc dixi supra, de transact., super eo; arg. 16. q. 7, nemini. Et hoc auctoritate superioris, arg. ff. de his qui not. infam., furti § qui iussu. Et cum indemnitate utriusque, 10. q. 2, hoc ius. Alias non liceret, supra, de praeben., maioribus; 12. q. 2, diaconi; et 12. q. 2, sine exceptione. Alias non, infra, de rerum perm., exhibita. Item nota quod ad hoc quod aliquid habeatur tamquam beneficium, non potest ex permutatione provenire, quia esset manus a manu sicut nec transactione, supra, de transact., super eo. Item licet permutatio locum habeat in spiritualibus, non tenet emptio et venditio, et est ratio quia nulla est emptio sine pretio, ut Inst. de emp. et ven. § item pretium. Quod in quantitate et in numerata pecunia consistit, C. de contrah. empt., empti fides. Quod non est in permutatione, ff. de rer. perm., sicut. Sed uterque est quasi emptor et venditor, ff. de aedil. edict., sciendum § emptorem. Laur.
Inhibitum
Unde videtur concessum. Arg. 30. q. 4, qui spiritualem; et infra, de spons., cum apud; ff. de procur., mutus § 1. De hoc dicitur supra, de translat., inter corporalia.
Contractus
Duo enim erunt contractus non se aliquo modo tangentes. Tamen si una villa commutaretur cum alia ita quod utraque ecclesia esset accessoria ad villas, bene permutaretur cum universitate. Arg. infra, de iure patron., ex litteris; infra, de iure patron., cum saeculum. Ad instar fundi dotalis, ff. de fund. dot., interdum; C. de fund. dot., mariti. Nec aliquid intelligitur esse pretium ecclesiae, sicut nec pretium peculii est, cum servus venditur cum peculio, ff. de peculi., si ex duobus § ulti.; et ff. de peculi., sed si quis servum. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.