Book III › tit. 3.19 De rerum permutatione
X 3.19.9 Exhibita
tit. De rerum permutatione · 4 glosses
Gregorius IX. Beton. et Fungin. Abbatibus.Incipit Exhibita nobis · alleged in the gloss as de rerum perm., exhibita — 10× per the register · find the allegations →
Compromissum
Et sic patet quod de re spirituali potest arbitros compromitti. Sic supra, de arbitr., cum olim; et supra, de arbitr., contingit; et supra, de arbitr., cum a nobis.
Arbitrati
Et male, prout sequitur.
Temporalia
Ergo temporalia cum spiritualibus commutari non possunt, supra, de rerum perm., ad quaestiones. Quia nec vendi nec redimi possunt, infra, de simon., querelam. Et ita non permutari. Sed cum alio spirituali bene, ut in capitulo supra, de rerum perm., ad quaestiones; et supra, de transact., statuimus. Sic et transactio non valet, dummodo spirituale detur pro spirituali. Sic et permutatio, sed fructus decimarum bene possunt vendi et locari, supra, de loc. et cond., vestra. Sed ipsum ius nequaquam. Ber.
Secutum
Et sic patet quod arbitrium nullum fuit ipso iure, quia contra formam iuris prolatum fuit de re spirituali ad temporalem. Sic supra, de confirm. util. vel inutil., examinata. Et sic si principale non tenet, nec accessorium, supra, de elect., qualiter; supra, de for. compet., si diligenti. Etiam si iuramentum intervenisset, ut ibi, C. de legi. et const., non dubium; et supra, de fide instrum., inter dilectos; et 16. q. 7, et hoc diximus. Sic patet quod temporale non potest dari loco decimarum. Arg. contra supra, de rebus ecc. non alien., ut super, ubi videtur quod temporale possit dari pro decimis, sed ibi solvitur. Ex hac decretali solvitur quaestio quae multum occurrit de facto, quando aliqui volunt certas possessiones pradere quo ad proprietatem vel usumfructum ecclesiis, quibus tenentur solvere decimas possessionum duarum, ut sic aliae possessiones liberae remaneant ab exactione decimarum. Patet quod hoc fieri non potest, et hoc idem habuimus in antiqua compilatione de decimis, intelleximus, quae non debuit removeri.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.