The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.43 De arbitriis

X 1.43.13 Cum a nobis

tit. De arbitriis · 3 glosses
Idem Abbatissae et Conventui Iotrensi.Incipit Cum a nobis · alleged in the gloss as de arbitr., cum a nobis 2× per the register · find the allegations →
Concorditer compromisso
Et sic de re spirituali potest in ecclesiasticam personam compromitti, quod verum est, supra, de arbitr., contingit, ubi de hoc.
Sub certa poena
Supra, de arbitr., dilecti. Cui tantum metu poenae stabitur, ut ibi, et C. de recepti., ex sententia. Et sic religiosi possunt exigere poenam. Qualiter et quando hoc liceat, dicitur supra, de arbitr., dilecti.
Mediatorum
Sic videtur quod arbiter incertus possit assumi, quia hic non fuit expressum de mediatoribus istis. Unde signatur contra supra, de arbitr., innotuit; ff. de recepti., item si unus § si in duos. Sed dicas quod cardinalis non fuit assumptus ut verus arbiter nec illi mediatores, sed potius fuerunt amicabiles compositores, qui de plano et sine ordine iudicario et sine aliqua cognitione partes concordaverunt. Et hoc patet ex verbis illi: arbitrio seu ordinationi; et ex eo quod dicit inferius: ordinando et diffiniendo. Unde quod factum fuit per legatum, sive per illos quos ad hoc mediatores elegit, tenet. Vel si fuerunt arbitri, adhuc cessant contraria, quia hic non fuit compromissum factum de incerta persona, sed partes dederunt potestatem legato ut ipse eligeret arbitros seu mediatores. Et ipse elegit certos, et hoc non est contra iura superius signata. Et ideo Papa confirmat ordinationem illorum, quia nec cardinalis poterat discordare, sed in superiori decretali potuerunt discordare, et ita non contradicit. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.