The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.43 De arbitriis

X 1.43.8 Contingit

tit. De arbitriis · 1 gloss
Idem in concilio generali.Incipit Contingit interdum · alleged in the gloss as de arbitr., contingit 10× per the register · find the allegations →
Spiritualibus
Sic enim patet quod de rebus spiritualibus in laicum compromitti non potest etiam incidenter, quia laicus de talibus cognoscere non potest, infra, qui fil. sint legit., lator. Et ecclesiastica negotia tractare non debent laici, infra, de iudic., decernimus. Et de universa ecclesia male iudicat qui quaerit iudicium laicorum, 11. q. 1, placuit. Sed contra 2. q. 7, nos si incompetenter; et 16. q. 1, plures; et 32. dist., praeter § verum; et 2. q. 5, Mennam. Nam et in infamem compromittitur, 3. q. 7, infamis § tria, in fi. Dicas quod de rebus mere civilibus quibus nullum spirituale est annexum, bene potest compromitti in laicum. Arg. huius capituli cum enim tantum prohibeat de spiritualibus; de temporalibus permittit, 25. dist., qualis; infra, de arbitr., exposita. Si vero compromittatur in laicum de rebus etiam spiritualibus, non tenet arbitrium, ut hic. Sed si compromittatur in clericum et laicum, auctoritate tamen superioris videtur quod valeat, tum quia non simpliciter in laicum, tum quia auctoritate superioris, infra, de arbitr., per tuas. Alias auctoritate propria hoc facere non possent, et magis dignum trahit ad se minus dignum, ut sic potius res valeat quam pereat, infra, de consecr. eccl. vel alt., quod in dubiis; et infra, de verb. sign., abbate. Sed in laicum tantum compromitti etiam auctoritate episcopi non potest, sicut credo, nisi auctoritate Papae, ut 32. dist., praeter § verum; 2. q. 5, Mennam; et 2. q. 7, nos si incompetenter. Quia episcopus etiam causam spiritualem laico committere non posset, cum ius spirituale non cadat in laicum, 96. dist., bene quidem; et arg. supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana. Unde dico quod laicus de rebus spiritualibus nullo modo iudicare potest nec principaliter nec incidenter. Et quod ecclesiasticis personis tantum causa spiritualis sit committenda est arg. supra, de offi. deleg., cum te; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § ulti., vers. quod si.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.