The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.1 De iudiciis

X 2.1.2 Decernimus

tit. De iudiciis · 3 glosses
Ex synodo Eugenii Papae.Incipit Decernimus ut laici · alleged in the gloss as de iudic., decernimus 8× per the register · find the allegations →
Laici
Laici enim de ecclesiasticis negotiis intromittere se non debent, infra, de rebus ecc. non alien., cum laicis; supra, de arbitr., contingit; et supra, de consti., ecclesia; et 96. dist., bene quidem.
Non praesumant
Auctoritate sua. Delegari tamen possunt saltem causae pecuniariae sive huiusmodi mere civiles, ut hic colligitur, et in laicos etiam de talibus potest compromitti, supra, de arbitr., exposita. Papa vero civiles, criminales et spirituales causas potest laico delegare, arg. 32. dist., propter § verum; et 2. q. 5, Mennam; et 63. dist., in synodo; et 63. dist., Hadrianus; et 10. q. 3, illud. Videtur etiam quod eas teneatur delegare, 11. q. 1, te quidem; et 11. q. 1, clericum § ex his omnibus 2. Et de hoc dictum est supra, de arbitr., contingit.
Ecclesiarum praelati
Arg. omnes ecclesiarum praelatos esse iudices ordinarios, arg. supra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum; 25. dist., perlectis; 2. q. 1, nemo; 11. q. 1, experientiae; et 11. q. 1, si qui ex fratribus; et infra, de appell., reprehensibilis; et infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.