Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.11 Exposita
tit. De arbitriis · 5 glosses
Idem Electo et Abbati sancti Zenonis et C. Canonico Veronensi.Incipit Exposita nobis · alleged in the gloss as de arbitr., exposita — 7× per the register · find the allegations →
Exortae
Ex hoc patet quod compromissum non fuit factum super his quae in sententia continebatur, sed super discordiis quae postea ortae sunt.
Cum parte altera compromisit
Supple in ducem qui contra sententiam veniens iniquum arbitrum promulgavit. Et sic potest compromitti in laicum de rebus civilibus, ut hic dicitur, sed non de spiritualibus, ut supra, de arbitr., contingit, ubi de hoc. Sed qualiter potuit compromitti in ducem de his super quibus sententia lata erat? Nam transactio sive compositio fieri debet de re dubia et lite incerta, ff. de transaction., qui transigit. Sed cum res hic certae erant per sententiam a qua non fuit appellatum nec supplicatum. Ideo transigi sive compromitti non potuit.
Intentionis
Semper recurrendum est ad intentionem scribentis, ut hic dicit, et supra, de procurat., petitio; et supra, de offi. ord., licet; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et infra, de praeben., cum causam; et infra, de praeben., cum olim. Quia eius est interpretari cuius est condere, infra, de sent. excom., inter alia; et 11. q. 1, sicut § ex his; et C. de legi. et const., si imperialis.
Revocetis
Sed videtur quod arbitrium tale non sit revocandum, sive sit aequum sive iniquum, ff. de recepti., diem § stari. Dicas ergo quod sive quis fuerit arbitrator sive amicabilis compositor, non est standum iniquo arbitrio, sed reducendum est ad arbitrium boni viri, ff. pro soc., societatem § arbitrorum. Immo et si iurasset, debet revocari, infra, de iureiur., Quintavallis; et ff. de ritu nupt., quamquam; ff. de oper. lib., si libertus; sive etiam arbiter fuerit. Et eodem modo non est standum iniquo arbitrio, supra, de arbitr., sane; et supra, de arbitr., non sine. Et praeterea ideo revocatur, quia iam latum erat contra sententiam directe, sed super hoc non fuerat compromissum, ut sententia revocaretur per arbitrium secundum quod in littera dicitur. Et arbitrium non extenditur nisi ad ea tantum de quibus cogitatum est et expressum in compromisso, supra, de arbitr., cum dilectus, ubi de hoc. Ber.
Obsidum
Sic infra, de iureiur., ex rescripto; et 23. q. 8, ut pridem; et ff. qui testam. fac. pot., obsides. Sed contradicunt leges, quia liberi homines obligari non possunt, C. quae res pign. oblig. poss., qui filios; et infra, de pignor., lator. Solutio: obsides bene dari possunt, ut dicunt iura primo inducta, nec dicuntur obligari loco pignoris, sed tenentur obsides, ut fiat quod inter partes convenit. Et ita cum solutum sit arbitrium et revocatum debent obsides restitui, quia sublato principali et accessorium, infra, de fide instrum., inter dilectos; infra, de for. compet., si diligenti.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.