Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.9 Ex rescripto
tit. De iureiurando · 4 glosses
Idem Sardinensibus Episcopis.Incipit Ex rescripto quod · alleged in the gloss as de iureiur., ex rescripto — 2× per the register · find the allegations →
Obsides dedit
Voluntate illorum, alias detineri non possunt. Sed qualiter liberi homines obsides erunt, contra illa iura C. quae res pign. oblig. poss., qui filios; et infra, de pignor., lator; C. de act. et oblig., ob aes; et in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § quia vero, coll. 9, ubi dicitur quod creditores qui filios debitorum in pignore recipiunt, cadunt a credito et aliam tantam quantitatem debitori persolvere debent, et verberibus subiici. Sed contra, canon docet obsides dandos, 23. q. 8, ut pridem; et ff. qui testam. fac. pot., obsides; et ff. de iure fisc., divus. Respondeo non tenet obligatio in libero homine, ut ius constituatur in eo tamquam in pignore, nec tenet alienatio, nisi in casu C. de patr. qui fil. distr., si quis. Nam cum teneat ibi venditio, multo fortius pignoris obligatio, sed detinetur liber homo qualitercumque, ut fiat quod convenit, ut hic factum narratur. Vel non potest obligari pro pecunia, sed pro pacto ineundae pacis vel consimili, supra, de arbitr., exposita.
Monachos
Nomine monasterii, cuius nomine contracta fuit obligatio. Et ideo compelli debent, ut eam fuerunt sicut iuraverunt, supra, de iureiur., ad nostram 1. Cum in ipsius utilitatem pecunia processerit.
Et uxorem
Sed quare mandat Papa mulierem istam puniri, cum iuvetur auxilio Velleiani, ff. ad Velleia., Velleiano; et ff. ad Velleia., et primo; et C. ad Velleia., mulieribus; et C. ad Velleia., quamvis. Potest dici quod non punietur, si excipiat quod non potuit fideiubere. Vel ipsa forsitan renunciavit beneficio dictarum legum. Vel potest aliter dici, etiam si non renunciavit, quod punietur propter iuramentum, quod servari potest sine periculo animae, supra, de iureiur., si vero; et infra, de iureiur., cum contingat. Ber.
Inhibeatis
Cum ipsi iuraverint eandem conventionem facere observari, compellendi sunt ad hoc si per eos steterit quominus observetur. Alioquin si darent operam quam possent ad ipsam observandam, non inciderent in periurium, quia hoc solum videntur iurasse se facturos et curaturos, quia simpliciter factum alterius iurare non poterant nec promittere, ff. de ver. oblig., stipulatio ista, in princ.; et Inst. de inutil. stipul. § si quis alium; et arg. 31. q. 3, si qui.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.