The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.24 De iureiurando

X 2.24.7 Ad nostram

tit. De iureiurando · 7 glosses
Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Ad nostram noveritis · alleged in the gloss as de iureiur., ad nostram 1 5× per the register · find the allegations →
Deductis expensis
Nullus casus est qui hoc genus deductionis impediat, ff. fam. ercis., fundus qui. Nisi in decimis, infra, de decim., cum homines; et infra, de decim., tua 2. Quando in decimis expensae sunt deducendae, legitur infra, de decim., pastoralis. Hoc solum computatur in fructu, quod superest deductis expensis, ut in lege praedicta ff. fam. ercis., fundus qui. De istis dicitur supra, de restit. spol., gravis.
Adstrinxisti
Quia non restituebat possessionem, sed dixit hic quod tacuit odio usurarum.
Sufficienti cautione
Nomine cautionis simplex promissio intelligitur, C. de ver. sig., sancimus; de conse. dist. 4, prima. Si autem dicatur idonea vel sufficiens, ut hic, intelligitur de pignoratitia vel fideiussoria, ff. mand. vel cont., si mandato Titii § ulti.; et ff. de fideicommi. liber., ergo § adiici.
Mandato
Hic remittitur ad excommunicatorem, quia non appellaverat, sed simpliciter denunciaverat Papae, et etiam cavet, quia erat excommunicatus pro contumacia.
Pecunia persolvatur
Scilicet sors sua quam dedit. Vel donec de ipsis fructibus fuerit satisfactum, quia in sortem sunt computandi, infra, de usur., plures; et infra, de usur., quoniam; et C. de pigner. act., quod ex operis; et C. de pigner. act., creditor qui praedium. Sed in casu isto propterea quod iuraverunt nullum super possessionibus illis gravamen inferre donec creditori fuerit satisfactum, tenentur timore iuramenti pecuniam restituere creditori, ut supra, de iureiur., debitores. Et postea repetere possunt quicquid percepit creditor ultra sortem tamquam indebitum.
Pecuniam
Scilicet totam. Partem enim recipere non tenetur, ff. de usuri., tutor § Lucius; et ff. de act. emp. et vend., Iulianus § offerri. Et hoc est verum si debitori totum confiteatur, alias secus. Et sic intelligitur lex ff. si cert. pet., quidam existimaverunt.
Ad restituendum
Sed videtur quod isti debitores deberent cadere a iure suo, quia dixerunt sibi ius, ff. quod metus cau., extat edictum; arg. C. und. vi, si quis in tantam; 16. q. 6, placuit. Dicunt quidam quod in causis ecclesiasticis rigor iuris non servatur, supra, de dolo et contu., ad haec; et supra, de iudic., dilecti, arg. Vel non fuit actum ad hoc, ff. si quis caut., vicena, 1. resp., in fi; supra, de ord. cognit., cum dilectus; et infra, de except., denique. Et quia auctoritate iudicis hoc fecerunt. Vel aliter nihil pertinet ad Papam de possessione, nisi quantum ad prohibitionem usurarum et periurii, et ideo propter iuramentum praecipit possessiones restituendas ratione peccati, supra, de iudic., novit. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.