Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.2 Non sine multa
tit. De arbitriis · 7 glosses
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Non sine multa · alleged in the gloss as de arbitr., non sine — 3× per the register · find the allegations →
Ordinavit
Id est, institutionem praedictam confirmavit ad cautelam, supple et illum fecit postea praedicta ecclesia spoliari.
Dolum
Dantem causam contractui, unde non tenuit, ff. de dolo mal., et eleganter. Secus esset si incidit in contractum, ff. de act. emp. et vend., Iulianus § si venditor; et simile supra, de renunciat., sane, ubi dolose ille inductus fuit, ut eorum misericordiae se subiicerit.
Sacramentum
Quod intervenire in arbitrio sive in compromisso prohibetur, C. de recepti., authen. decernimus. Ex quo tamen intervenit servandum est, dummodo arbitrium sit licitum vel aequum, ut hic in fine, et infra, de arbitr., cum tempore.
Faventes
Et ita per gratiam arbitrati sunt, unde competebat huic exceptio doli, si ageret ex illo arbitrio, C. de recepti., arbitrorum, non obstante ipsorum iuramento, quia iuramentum ad hoc non extenditur, nisi ad ea quae legitime arbitrarentur; alias illicitum esset et non servandum, infra, de iureiur., quanto; et infra, de iureiur., Quintavallis.
Quinque marchias
Et sic continebat simoniacam pravitatem, supra, de pact., cum pridem; et supra, de transact., praeterea quando; et supra, de transact., praeterea quarto; et supra, de transact., constitutus. Et ideo arbitrium non valuit, nec etiam poena si esset apposita committeretur, si non staretur tali iniquo arbitrio, ff. de recepti., non distinguemus § cum quidam.
Cognoverint
Id est, confessi fuerint coram archiepiscopo. Et ita creditur istis in iure in eo quod male fecerunt, arg. supra, de elect., cum dilectus. Arg. tamen contra infra, de testib., sicut. Sed hoc videtur admitti propter inopiam probationum, quoniam forte per alios constare non potest, ut in decretali supra, de elect., cum dilectus. Et arg. ad hoc C. de haeretic., quoniam.
Absolvas
Supple et ipsum absolutum restituas. Et potest exponi, absolvas, id est, absolutum ostendas, quia iuramentum non extenditur ad istum casum, ut dictum est. Et ita retractatur arbitrium superioris auctoritate, ut infra, de arbitr., pervenit. Sed non fuerunt isti veri arbitri, sed mali compositores et arbitratores. Et ideo dictum eorum boni viri arbitrio potest corrigi, ff. pro soc., societatem. Alias iniquae sententiae arbitri statur, ff. de recepti., diem § stari. Sed in hoc casu non valeret sententia tali propter simoniam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.