The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.36 De transactionibus

X 1.36.10 Praeterea

tit. De transactionibus · 6 glosses
Coelestinus III.Incipit Praeterea quarto loco · alleged in the gloss as de transact., praeterea quarto 9× per the register · find the allegations →
Eximi
Contendendo in iure, quod non debeat subesse non privilegium allegando. Laur.
Confitentes
Similem confessionem habes infra, de except., cum venerabilis. Sed illa eis non obfuit, quia excipiendo hoc fecerunt. Per hanc confessionem fundata fuit intentio alterius partis. Poterant sic respondere, olim fuit quaestio de subiectione, sed illa fuit transactione, id est, amicabili compositione terminata.
Censum
Qui, scilicet, census, licet esset recognitio debitae subiectionis, ut infra, de censib., omnis; arg. 18. q. 2, Eleutherius. Non tamen debuit sic transigi. Immo videtur quod non possit eximi, sicut nec episcopus pleno iure eximit etiam ecclesiam, infra, de dona., pastoralis. Sed si gratis vellet quis ecclesiam sibi subiectam non per transactionem eximere, bene posset remittere quicquid iuris habeat in ea, retinendo etiam pensionem annuatim solvendam maiori ecclesiae, nec esset simonia, infra, de relig. dom., constitutus. Ita tamen quod illi de cella deberent obedientiam et reverentiam matrici domui, infra, de censib., cum venerabilis. Quia sine capite esse non debet, quia in hoc non posset maior ecclesia illos eximere, 93. dist., nulla ratione.
Subiectione
Non poterat hic allegari praescriptio, quia contra subiectionem non currit praescriptio, infra, de praescrip., cum non liceat. Et quia malam fidem praesumebantur habere propter confessionem propriam.
Confessione
In iure factam, et coram iudice suo, infra, de iudic., at si clerici; et ff. de interrog. act., voluit. Et ita confessio contra se praeiudicat, infra, de confess., cum super; et infra, de confess., ex parte, ubi de hoc. Et intellige quod per syndicum confessi sunt, quamvis dicat hic, fratrum confessione, nec revocaverunt confessionem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.