Book III › tit. 3.36 De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae
X 3.36.6 Constitutus
tit. De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae · 17 glosses
Idem Abbati et Fratibus Cryptae ferratae.Incipit Constitutus in praesentia · alleged in the gloss as de relig. dom., constitutus — 14× per the register · find the allegations →
Recognoscebat
Id est, confessus fuerat ius patronatus ad vestram ecclesiam pertinere.
Ius episcopale
Quid sit ius episcopale et in quibus consistat, habes supra, de offi. ord., conquerente; et supra, de offi. ord., dilectus, in glossa.
De iure communi
16. q. 7, omnes basilicae; et 18. q. 2, monasteria; et supra, de relig. dom., de xenodochiis.
Albanensi
Forte diversis temporibus vel uno tempore potuit habere per dispensationem domini Papae, 21. q. 1, relatio.
Pertinentes
Sed non pleno iure. Tunc verbum pertinere, latissimam habet significationem, ff. de ver. sig., verbum pertinere.
Pensione
Id est, censu.
A quocumque
Hic videtur quod episcopus possit aliquam ecclesiam eximere in totum a iure episcopali, infra, de censib., cum venerabilis. Arg. quod non est verum, ut ibi notatur. Et arg. ad hoc supra, de dona., pastoralis. Tamen episcopus potest conferre privilegia, supra, de his quae fi. a prael., quanto; et supra, de re iudic., cum inter vos. Sed in praeiudicium aliorum privilegium conferre non potest, ut videtur. Quia solus princeps potest auferre uni et dare alteri, 9. q. 3, nunc vero; et 9. q. 3, per principalem; et C. de quadrien. praescr., bene a Zenone. Nam episcopus rem unius ecclesiae alteri ecclesiae dare non potest, supra, de rebus ecc. non alien., non licet. Et episcopus in praeiudicium archidiaconi aliquem privilegiare non potest, infra, de excess. praelat., ad haec. Arg. ad hoc supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica. Io. dixit quod episcopus bene potest dare privilegium uni ecclesiae in praeiudicium alterius et inducebat, 16. q. 1, statuimus, ubi dicitur quod nullus praeter conscientiam episcopi debet dare decimas extra baptismalem ecclesiam. Inde argumentatur a contrario sensu, quod de consensu episcopi potest. Et Gratian. sic argumentatur in sequenti §. Hug. tamen dicit contra, quod hoc non potest episcopus. Et intelligit 16. q. 1, statuimus, de decimis ad episcopum pertinentibus. Verius credo quod dicit Hug. quod episcopus non posset dare res unius ecclesiae clericis invitis alteri ecclesiae per iura praemissa, nisi certa et rationabilis causa ostenderetur, quia licet princeps hoc possit, episcopi tamen hoc non possunt.
Vobis tertiam
Secundum consuetudinem illius loci, supra, de testamen., requisisti; et supra, de sepult., nos instituta.
Confirmavit
Ex certa scientia supple.
Oeconomus
In principio fuit episcopus Albanensis in causa, ut dicitur in principio, postea creavit oeconomum, ut hic innuitur.
Recompensationem
Videtur quod simoniacus fuerit talis contractus, et praecipue si pactum intervenit, quia temporale pro spirituali dari non potest, supra, de rerum perm., ad quaestiones; et supra, de rerum perm., exhibita. Sed sine pacto est arg. quod possit, supra, ut eccl. ben., ut nostrum. Quare ergo in dubio potius interpretatur contractum esse non simoniacum, nisi quia in dubio accipiendum est id quod vitio caret, ff. de legib., in ambigua? Dico quod non committitur hic aut in consimilibus exemptionibus simonia, quia plus percipiebat episcopus temporalis commodi ab illa ecclesia quam erant isti denarii, et ita potuit remittere totum retentis sibi octo denariis, et istud non dicitur percipere propter aliquam recompensationem. Sed potius in signum subiectionis, infra, de censib., omnis. Io.
Aliquid
Quod potest, quia etiam patronus hoc facere potest, infra, de iure patron., praeterea quoniam; et infra, de censib., cum venerabilis; et 16. q. 2, visis; et supra, de dona., pastoralis.
Pensionis
Id est, census.
Oeconomo
Et ita formatur haec sententia in personam oeconomi, episcopi et monasterii. Et in principio fuit episcopus in causa, ut patet in principio capituli. Et sic est contra sententiam Melend. De hac materia dic ut dixi supra, de elect., querelam. Sententia tamen mandabitur executioni in personam domini, ff. de re iud., si se non § 1.
Pensionis
Id est, census.
Iuxta ratam
Hoc ideo dicit, quia pensio ista pro pluribus ecclesiis solvebatur. Item est hic arg. quod si quis steterit ultra biennium, quod non solverit canonem, non cadit a iure suo, quia isti condemnantur ad restitutionem pensionis subtractae a quadraginta annis et citra. Sed hoc ideo contingit, quia non fuit actum illo iure, id est ad revocationem rei emphyteuticariae. Immo satis videtur actum ad hoc petendo iura episcopalia, quae episcopus concesserat monasterio, sed non expresse, quod patet ex petitione episcopi. Vel dic quod vere privari debuit monasterium iure quod habebat in praedicta concessione. Si vere contractus ille fuisset emphyteuticus, ex eo quod non solverit pensionem debito tempore, supra, de loc. et cond., potuit. Et si actum fuisset ad hoc, quia secundum modum agendi etc., infra, de accusat., qualiter et quando 2; et infra, de simon., licet Heli, vers. fi. Sed re vera hic non fuit contractus emphyteuticus in quo contractu non transfertur dominium directum in emphyteutam sed utile. Sed fuit censualis contractus in quo directum et utile dominium transivit in monasterium. Et hoc appareat ex illa littera ubi dicit: et quicquid iuris tam in monasterio quam in ecclesiis in diocesi eius sitis etc. Unde quantocumque tempore steterit quod censum non solverit, non perdit propter hoc res donatas, sed censum totius temporis tenetur restituere. Et bene fuit census petitus petendo ius episcopale, ut patet in principio. Et ideo condemnatum fuit monasterium ad integram pensionem, id est, ad censum totius temporis, scilicet quadraginta annis subtractum. Nam sub hac petitione: peto ius episcopale, non solum comprehenditur ius episcopale quod ipso iure communi debetur, sed et quod constitutum est pacto vel consuetudine, supra, de praescrip., auditis, arg. Et ubicumque inveneris in hac decretali pensionem expone, id est, censum. Et haec expositio probatur per illud quod Papa dicit: gratis censum accipiamus. Et ubi dicit census, exprimimus quantitatem. Et ita plane est decretalis. Ber.
Aliis reddimus
Episcopalibus scilicet. Et ita pensio ista comprehendebatur in petitione episcopi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.