Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.2 Ad haec
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 2 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Ad haec quoniam · alleged in the gloss as de excess. praelat., ad haec — 14× per the register · find the allegations →
Diminuit
Et male, quia non debent episcopi ius suum alicui diminuere citra eius consensum, C. de iure reipub., si quid, lib. 11; et C. de emancip. lib., nec avus; et supra, de eccl. aedif., ad audientiam 2; et C. de omn. agro deser., quicumque, in fi., lib. 11. Et est arg. quod episcopus in alterius praeiudicium non potest dare privilegium, arg. 9. q. 3, conquestus; et 9. q. 3, per principalem; et 9. q. 3, nunc vero. Laur. Sed quid si mortuus sit archidiaconus? Numquid episcopus cum capitulo potest praeiudicare futuro archidiacono in aliquibus obsequiis liberando clericos vel subtrahendo iuri archidiaconatus? Vincen. dixit quod sic. Arg. ad hoc 12. q. 3, episcopus, quod parum facit, et 16. q. 1, praecipimus § sicut duo; et 16. q. 1, statuimus; et de conse. dist. 1, omnes; et infra, de excess. praelat., sicut; et arg. supra, de consti., cum accessissent, ubi ex toto suppressa fuit dignitas. Arg. contra supra, ne sede vac. nih. inn., per totum; et supra, de consti., ex parte; et supra, de consti., cum accessissent, ubi de hoc, quod verius videtur.
Consuetudines
Arg. quod iurisdictio archidiaconi potius ex consuetudine quam ex iure iuvatur, supra, de elect., dudum ecclesia § tandem; arg. supra, de offi. archidiac., dilecto. Arg. contra supra, de offi. archidiac., cum satis, ubi de hoc. Item arg. quod servitium ex consuetudine praestitum peti potest, 11. dist., catholica; et 18. q. 2, servitium. De hoc plene dicitur supra, de consuet., cum tanto; et supra, de censib., pervenit. Et intellige quod hic dicit de consuetudine praescripta.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.