Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.23 Praeterea
tit. De iure patronatus · 8 glosses
Lucius III.Incipit Praeterea quoniam advocati · alleged in the gloss as de iure patron., praeterea quoniam — 10× per the register · find the allegations →
Advocati
Id est, patroni.
Ius advocationis
Id est, ius patronatus vel potius ius advocationis. Nam alii dicuntur patroni et alii advocati, ut infra eodem capitulo patet.
Emptionis
Qualiter ius patronatus transferatur venditione seu aliis modis dictum est supra, de iure patron., cum saeculum.
Fodrum
Fodrum est collecta quam imponebant isti patroni ecclesiis, et est vulgare Lombardorum.
Albergarias
Id est, pactiones quae debentur pro comestionibus.
Regium
Quod regi debetur, sive tributum regi debitum, 11. q. 1, si tributum; et 23. q. 8, convenior.
A locorum episcopis institutos
Statui ergo possunt redditus patrono vice tributi sive pensionis, ut hic patet, et 23. q. 8, tributum; et arg. 18. q. 2, Eleutherius. Et hoc ante consecrationem ecclesiae et non post, arg. C. de donat. quae sub mod. vel cond., perfecta; et 16. q. 7, filiis. Possunt etiam statui vice beneficii et ante et post, 16. q. 6, illud; et 16. q. 1, possessiones; et 16. q. 3, clerici; et 16. q. 3, si episcopus. Amplius vero habere non debent, quam reperiatur in iure permissum, infra, de poeni., in quibusdam; et supra, de statu monach., in singulis, in fi.
Contractus quoque huiusmodi
De quibus praemissum est, scilicet donationis, venditionis et aliis. Et sic patet quod ius patronatus vendi non potest, supra, de iure patron., quia clerici; et supra, de iure patron., de iure. Vel donari sine consensu episcopi, supra, de iure patron., nullus. Arg. contra supra, de iure patron., illud. Ibi solvitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.