The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.6 Quia clerici

tit. De iure patronatus · 4 glosses
Idem Exoniensi Episcopo.Incipit Quia clerici quidam · alleged in the gloss as de iure patron., quia clerici 2× per the register · find the allegations →
Advocatias
Id est, ius patronatus, quod quandoque dicitur advocatio, ut hic. Quandoque vicedominatus vel custodia sive guardia, ut infra, de iure patron., praeterea quoniam. Item dicitur ius frequentationis vel processionis, 16. q. 7, piae mentis; et 16. q. 7, Frigentius. Quandoque gratia, 16. q. 5, si quis episcoporum. Tanc.
Comparant
Per se tantum. Quod esse non potest, cum sit spirituali annexum, infra, de iure patron., de iure. Sed cum universitate potest obligari, infra, de iure patron., ex litteris. Et vendi, infra, de iure patron., cum saeculum. Ad instar fundi dotalis, ff. de fund. dot., interdum; ff. de acq. rer. dom., quaedam.
Filii
Licet aliquis sit patronus, se praesentare non potest, infra, de iure patron., per nostras. Filios autem satis credo quod possit praesentare, ff. quod cui. univ. nom., illud. Arg. contra infra, de iure patron., consuluit, ubi de hoc.
Spoliando
Sed cui applicabitur? Potest dici quod ecclesiae cui per huiusmodi emptionem facta est simoniaca iniuria, arg. infra, de simon., de hoc; et 17. q. 4, si quis in atrio. Et sic ecclesia erit patrona sui ipsius. Sed quid si ipsa eadem ecclesia emisset ius patronatus a suo patrono, numquid amittit patronus ius patronatus, ut sic remaneat apud ipsam ecclesiam? Arg. quod non infra, de iure patron., illud. Quia venditio non tenuit, quia spirituale vel spirituali annexum vendi non potest, infra, de simon., querelam; et infra, de iure patron., de iure. Et sic remanebit penes patronum restituta pecunia. Arg. contra posset hic colligi, quia hic dicitur quod emptor spolietur et non venditor. Unde eo ipso quod imponitur poena emptori et non venditori, videtur remanere penes ipsum patronum ius patronatus, quia si voluisset privari, hoc dixisset sicut de alio. Vel dic quod prius dixi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.