The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.15 Consuluit

tit. De iure patronatus · 3 glosses
Idem Adonensis Episcopo.Incipit Consuluit nos · alleged in the gloss as de iure patron., consuluit 6× per the register · find the allegations →
Hereditario
Successio hereditaria in ecclesia esse non debet, 8. q. 1, Apostolica; supra, de fil. presbyt., ex transmissa; et supra, de fil. presbyt., ad extirpandas.
Propria auctoritate
Secus si ad praesentationem parentum, quia ipse se praesentare non posset, infra, de iure patron., per nostras. Unde non videtur hic prohiberi praesentatio filii, unde permitti intelligitur, arg. infra, de spons., cum apud.
Concedant
Auctoritate propria. Idem intellige de clericis, infra, de iure patron., transmissae. Sed episcopo praesentare potest patronus filium, ut dictum est supra, quia suffragium patris valet filio, ff. quod cui. univ. nom., illud notandum. Sed si plures sunt patroni, numquid possunt unum de se praesentare? Credo quod sic, arg. supra, de elect., cum in iure.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.