The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.14 Ex insinuatione

tit. De iure patronatus · 2 glosses
Idem.Incipit Ex insinuatione O. · alleged in the gloss as de iure patron., ex insinuatione 1× per the register · find the allegations →
Liberaliter contulisset
Sic ergo videtur quod laicus ius patronatus possit donare privato etiam sine consensu episcopi, sed supple quod de consensu episcopi hoc fecit. Verius videtur quod haec non erat vera donatio, quia uterque istorum fratrum erat verus patronus insolidum, supra, de iure patron., perlatum; et ff. de oper. lib., si libertus, in fi. Quia res est indivisibilis, arg. ff. si serv. vend., loci corpus § si fundus. Et ideo nihil dedit in veritate, sed concessit fratri tantum liberam ordinationem ecclesiarum, ut ipse solus posset praesentare. Et est simile ff. de servit., servitutes § servitus.
Restituant
Quia non habuerunt canonicum ingressum, unde debent expelli. Sic 16. q. 7, decernimus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.