Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.13 Cum saeculum
tit. De iure patronatus · 2 glosses
Idem Hospitalariis.Incipit Cum saeculum reliqueritis · alleged in the gloss as de iure patron., cum saeculum — 10× per the register · find the allegations →
Emptorum
Sic ergo ius patronatus transfertur venditione cum universitate. Et hoc verum est nisi specialiter sit exceptum, supra, de iure patron., ex litteris. Et venditio feudi facta intelligitur de voluntate domini, aliter non valeret in constitutione Friderici de feudis. Transfertur etiam successione, supra, de iure patron., quoniam; et supra, de iure patron., perlatum; et supra, de iure patron., quaecumque; et 16. q. 7, filiis, et permutatione, 16. q. 7, nemini, et alienatione universitatis, ut hic, et donatione cum consensu episcopi facta, supra, de iure patron., quod autem; et supra, de iure patron., illud; et infra, de iure patron., nullus. Unde versus: iura patronatus transire facit novus heres // res permutata donatio venditioque. Ber.
Minuere
Et ita nihil plus iuris debent isti religiosi habere, quam illi a quibus ius habuerunt. Et sic episcopus ius suum integrum habebit, quia per mutationem talem ecclesiae ordinatio mutari non debet, supra, de iure patron., querimoniam; et supra, de iure patron., cura. Simile supra, de dona., inter dilectos; supra, de relig. dom., quia monasterium.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.