The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.1 Perlatum est

tit. De iure patronatus · 3 glosses
Ex concilio Mediolanensi.Incipit Perlatum est · alleged in the gloss as de iure patron., perlatum 6× per the register · find the allegations →
Non debeat
Quia ad mutabilitatem mundanarum necessitatum ecclesia turbari non debet, 10. dist., lege; et 3. q. 6, haec quippe; et 100. dist., quoniam; et infra, de iure patron., querimoniam. Et nota quod ius patronatus apud unumquemque heredum est insolidum quo ad omnem eius effectum, ff. de bon. libert., si libertus, in fi. Praeter sacerdotis praesentationem quae est apud omnes, ita quod apud nullum, ut hic patet, et infra, de iure patron., quaecumque. Sicut electio, quia res simplex est et indivisibilis, et sic ad quemlibet heredem insolidum transit, etiam si ex diversis et inaequalibus partibus sint heredes, arg. ff. de servit., via; C. de rel. et sump. fun., si sepulchrum; et ff. de rel. et sump. fun., quod si locus; et ff. ad leg. Falc., lex Falcidia lata § si ususfructus; et ff. de usufruct. et habit., usus. Quia incorporalia dividi non possunt, arg. 7. q. 1, nihil. Quid si non conveniant, possent ne pacisci adinvicem, ut alternis vicibus praesentarent? Arg. quod sic, ff. de usufru., quotiens; ff. de servit., via, in fi.
Simultates
Id est, latentia odia sive discordiae.
Celebrentur
Sic 16. q. 7, considerandum; et 16. q. 7, si plures. Sed hoc hodie servari non debet, si aliquo modo sine scandalo possit ecclesia ordinari, infra, de iure patron., quoniam. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.