The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.3 Quoniam

tit. De iure patronatus · 6 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Quoniam in quibusdam · alleged in the gloss as de iure patron., quoniam 21× per the register · find the allegations →
Fundatores
Nota quod ex fundatione ecclesiae acquiritur ius patronatus, ut hic, et 16. q. 7, filiis; et infra, de iure patron., nobis. Sed ex refectione vel reparatione non acquiritur, ut dicebat Laur., arg. ff. ne quid in loc. pub., praetor § vicinales. Ea videlicet ratione, quia quod humani iuris esse desiit, servitutem non recipit, ff. comm. praed., caveri. Quod intelligo cum omnino non est destructum monasterium vel ecclesia. Sed si funditus destructum sit et de consensu episcopi aliquis vellet reaedificare ecclesiam, credo quod acquirat ius patronatus, quia perinde est ac si ab initio ecclesiam construxisset, infra, de Iudae. et Sarrac., consuluit, arg. Item quid si reaedificata est ecclesia de eadem materia, numquid prior patronus remanet patronus? Videtur quod sic, quia eadem ecclesia intelligitur, ff. de iud., proponebatur; et 7. q. 1, denique; et arg. ff. de usufru., si in area; et ff. de servitu. urb. praed., servitutes § si sublatum. Et haec ecclesia loco prioris succedit, unde eadem intelligitur, arg. ff. si quis caut., si eum § qui iniuriarum; et ff. si ex nox. caus., sed alio, in fi.; ff. de usufru., dominus, in princ.; ff. de servitu. rust. praed., Attilicinus. Arg. contra quia desinit esse patronus, et obligatio semel extincta etc., ff. de solut., qui res § aream; et de conse. dist. 4, quaeris, quod verius videtur.
Abutuntur
Et ita perdere debent privilegium, 11. q. 3, privilegium; et 74. dist., ubi ista didicisti.
Qui maioribus
Simile 63. dist., si forte. Sed numquid requiritur quod maioris sit meriti, et quod plures eum praesentent? Hoc videtur velle haec littera, sed videtur sufficere si sit idoneus, dum tamen habeat maiorem partem licet alius sit melior. De hac materia dicitur supra, de elect., ecclesia vestra 1.
Sine scandalo
Arg. quod propter scandalum receditur a iure, supra, de praeben., cum teneamur; et infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto; et supra, de temp. ord., ad aures, ubi de hoc.
Ordinet antistes
Ponendo ibi rectorem, ita quod ipsum postea repraesentat si voluerit, arg. infra, de iure patron., si vero.
Infra quatuor
Infra, de iure patron., cum propter. Contra infra, de iure patron., eam te, ibi solvitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.