Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.25 Nobis fuit
tit. De iure patronatus · 6 glosses
Clemens III.Incipit Nobis fuit · alleged in the gloss as de iure patron., nobis — 12× per the register · find the allegations →
Assesnsu diocesani
Et ita ex constructione acquiritur ius patronatus, 16. q. 7, Frigentius; et 16. q. 7, piae mentis; et 16. q. 7, filiis.
In conventuali
Conventualis dicitur, ex quo duo vel tres in collegio sunt, supra, de elect., nullus. Sed videtur quod tres ad minus debeant esse, ff. de ver. sig., Neratius. Tamen in uno retinetur ius collegii, ff. quod cui. univ. nom., sicut § ulti.
Honestius
Immo necesse est quod requiratur, ut videtur supra, de elect., cum terra; et melius supra, de elect., sacrosancta. Quia posset excipere contra ipsum si non esset idoneus, etiam post confirmationem, si male versatur, tenetur denunciare episcopo, 16. q. 7, filiis; et arg. optimum 18. q. 2, abbatem.
Nisi alter de sua iurisdictione
Non videtur quod istud stare possit, quia si intelligas hoc generaliter de quocumque patrono, obstat manifestum contrarium supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana, ubi habes quod ius eligendi non cadit in laicum in collegiata ecclesia, nec valet aliqua consuetudo, ut laicus intersit cum clericis in electione praelati, ut hic videtur permitti. Qualiter ergo respondebimus contrariis? Potest dici secundum quod notavit Tanc., quod hoc intelligi debet cum ecclesiastica persona ius obtinet patronatus, puta abbas vel alia ecclesiastica persona, quia huiusmodi personae bene possunt interesse electioni faciendae cum clericis, ex quo consueverunt ibi interesse electioni faciendae. Vel quia in fundatione reservaverunt sibi istud ius de consensu episcopi, et sic de iurisdictione sua interesse possunt, arg. 18. q. 2, Eleutherius. Et sic non contradicit, ut notatur in capitulo supra, de elect., sacrosancta. Vel potes hoc intelligere generaliter etiam de laico, vel expone de sua iurisdictione sibi specialiter concessa in sua fundatione, quam concessionem ostendere debet, arg. 100. dist., contra morem, et ab eo qui hoc concedere potuit, scilicet a domino Papa, quia episcopus non posset hoc concedere, sicut credo arg. praedictae decretalis 18. q. 2, Eleutherius. Et hoc bene probatur 16. q. 1, hinc etiam, ubi datum fuit tale privilegium, quod rex simul cum monachis eligat abbatem. Aliter vero patronus in electione esse non debet. Et sic utroque modo cessant praedicta contraria. Consuetudo enim hic non prodest.
In capella
Sed numquid invito patrono posset fieri haec capella collegiata ecclesia, cum sic amitteret praesentationem? Non videtur, arg. ad hoc ff. si serv. vend., is cuius familia, in fi.; et ff. de usufruct. et habit., usuariae; et 10. q. 1, si ex laicis. Arg. contra 10. q. 1, decretum, ubi ordinatio ecclesiae pertinet ad episcopum, et 10. q. 1, noverint; et ff. de usufruct. et habit., usuariae, in fi. Satis posset concedi quod posset in favorem ecclesiae, et sic punietur patronus sine culpa sed non sine causa, supra, ut lite non cont., quoniam § si vero, in fi.; et 22. dist., renovantes. In aliis omnibus remanet patronus praeterquam in electione praelati. In ipsa enim fundatione hoc evenire posse patronus prospicere debuit et sibi cavere per superiorem, ff. locat. et conduct., si quis domum § 1; et 23. dist., in nomine Domini; et supra, de elect., licet. Sed his non obstantibus videtur, quod invito patrono capella in praeiudicium patroni non possit fieri collegiata ecclesia, ut videtur bene probari, 16. q. 7, monasterium; et 16. q. 7, rationis, ubi dicitur expresse quod episcopus potest auferre ecclesiam a dispositione patroni. Et ita eo invito collegiata fieri non potest, sicut eo invito non potest ei auferri directe ius praesentandi, 16. q. 7, decernimus; et infra, de iure patron., cum dilectus, ubi de hoc. Ergo non indirecte, et ubi aliquid ei una via prohibetur, alia via non conceditur, supra, de procurat., tuae, cum suis concordantiis ibi positis. Item et alia ratione non debet fieri collegiata invito patrono. Cum enim ecclesia teneatur providere patrono si ad inopiam vergat. Si hoc fieret, non posset sibi postea providere sicut prius poterat, ergo sua interest ne fiat collegiata, quod probatur 16. q. 7, quicumque. Directe ergo non potest privari iure praesentandi, ut dictum est, ergo nec indirecte faciendo ecclesiam collegiatam. Hoc credo verum et aequum et honestum, ut per hoc laici invitentur ad constructionem ecclesiarum. Sicut per contrarium a provisione ecclesiarum revocarentur, et ita patrono invito capella non potest fieri collegiata. Sicut dominus rei non potest usum rei immutare etiam in melius invito usufructuario, ut dicit lex praedicta ff. de usufruct. et habit., usuariae, in fi. Sed dato secundum dictum alicuius, quod capella possit fieri collegiata ecclesia invito patrono, non perdit propterea ius praesentandi rectorem. Si vero consentiat, ut possit fieri collegiata sine protestatione iuris sui, in eo casu dicerem electionem rectoris ad collegium tantum pertinere. Et hoc etiam tempore fundationis fieri potuit, arg. supra, de iure patron., praeterea quoniam; et 18. q. 2, Eleutherius. Utroque tamen casu remanet patronus quantum ad alia. Et hoc capitulum et alia iura quae dicunt quod in ecclesia collegiata patronus in electione esse non debet, intelligitur de illis ecclesiis quae ab initio de voluntate patroni factae sunt collegiatae. Ber.
Modeste
Habito respectu ad facultates ecclesiae et ad qualitatem personae, 10. q. 3, illud magnitudinem; et ff. de usufru., sed et si quid § 1.
Canonibus
16. q. 7, quicumque.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.