The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.14 Cum terra quae

tit. De electione et electi potestate · 6 glosses
Idem.Incipit Cum terra quae · alleged in the gloss as de elect., cum terra 19× per the register · find the allegations →
Terra
Scilicet, Hierosolymitana.
Funiculus
Id est, portio.
Consuetudinis
Nota consuetudinem contra libertatem ecclesiae non valere. De hoc dicitur supra, de consuet., consuetudines; et supra, de consuet., cum tanto.
Conventualibus
Ideo dicit, conventualibus, quia ubi est unicus sacerdos, patronus debet eligere, infra, de iure patron., nobis; et 16. q. 7, decernimus.
In quo
Scilicet, in ecclesia cui praeesse debet in capitulo secundum consuetudinem loci illius, si commode fieri potest; alias ubi melius obtulerit se facultas, 23. dist., in nomine Domini.
Diligentiam
Hic sumitur arg., quod eligentes possunt alium eligere prima electione non reprobata per superiorem. Sed contra supra, de elect., cum in cunctis; et infra, de elect., innotuit; et supra, de elect., consideravimus; infra, de concess. praeben., post electionem. Quod hic dicitur, sic potest intelligi: diligentiam inquisitionis apponant, etc., non alium eligendo statim, sed quaerendo aliquem idoneum, quem eligant alio reprobato, et hoc intelligitur post reprobationem alterius, vel cum sub ea conditione eligunt si primus non obtinuerit, arg. 85. dist., archidiaconum Florentinum. Et secunda electio expirabit prima obtinente, sicut fit in substitutione, C. de impub. et al. subst., post aditam. Arg. ad hoc 61. dist., studii. Et loquitur de ignorantibus vitium electi et diligentiam adhibentibus, alias privarentur ipso iure potestate eligendi, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., innotuit. Et ita scripsit hic Laur. Hodie vero non valet electio per vota conditionalia, ut in decretali Inno. iiii infra, de elect., extravag. in electionibus. Sed videtur ex ipsa littera quod alius sit intellectus. Et littera sic exponitur quod in persona, scilicet, eligenda, de qua inter electores fit mentio ad eligendum, et nominata ante electionem factamvel in electionis modo, quia forte non intersunt omnes qui debent interesse, vel non servatur forma secundam antiqua, vel secundum nova iura in ecclesiis cathedralibus et abbatiis, quam habes infra, de elect., quia propter; tamdiu in electione facta seu facienda sive in tractatu electionis, et sic tamdiu deliberent et inquirant de persona idonea quousque ipsum inveniant; et tunc demum ipsum eligant, et sic satis plane sonat etiam littera. Hodie vero videretur servanda forma etiam in conventualibus ecclesiis omnibus quae traditur infra, de elect., quia propter; licet videatur loqui de cathedralibus ex verbis illis, ecclesiae viduatae, quia illae solae dicuntur viduatae, quia ibi dicitur vinculum coniugale contradictum. In aliis inferioribus non ita, sed tamen hodie extenditur ad omnes, licet improprie dicantur viduatae, tamen quo ad multa viduatae dicuntur ex quo praelatum non habent qui possit negotia illorum procurare. Et quod sit littera exponenda sic patet ex eo quod dicit, persona nominet, quia per nominationem non fiet electio.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.