Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.22 Eam te
tit. De iure patronatus · 1 gloss
Idem.Incipit Eam te decet · alleged in the gloss as de iure patron., eam te — 3× per the register · find the allegations →
Sex menses
Contra supra, de iure patron., quoniam; et infra, de iure patron., cum propter, ubi dantur quatuor menses; 16. q. 7, si plures; et 16. q. 7, considerandum; et supra, de iure patron., quaecumque. Solutio: cum est contentio de electione inter patronos, tunc obtinet quod dicitur supra, de iure patron., quoniam, 1. resp. Si autem ecclesia ordinari non possit sine nimio scandalo patronorum, tunc satis potest dici quod episcopus tollat reliquias et claudat ostia. Et sic possumus tenere decreta praedicta 16. q. 7, si plures; et 16. q. 7, considerandum. Quia propter magnum scandalum ea quae sine peccato mortali possunt omitti, quandoque omittimus, infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Alias propter modicum scandalum non dimittat episcopus ecclesiam ordinare, ut dicitur in capitulo supra, de iure patron., quoniam. Tamen consuevit dici quod non statur hodie illis decretalibus, sed illi decretali supra, de iure patron., quoniam, ubi dicitur de sex mensibus. Si vero est contentio inter aliquos de iure patronatus, tunc expectet usque ad sex menses, et tunc auctoritate sua ordinet ecclesiam. Si infra sex menses postquam vacaverit, illa quaestio diffinitiva non fuerit, ut hic dicit, salvo iure illius qui postea evicerit ius patronatus in posterum, supra, de iure patron., si vero; et supra, de iure patron., consultationibus; et infra, de iure patron., cum propter. Sed si non vult tantum expectare, post quatuor menses ordinet ecclesiam, supra, de iure patron., quoniam; et infra, de iure patron., cum propter. Quibus standum est, ut dicit Laur., quia licet illa decretalis supra, de iure patron., quoniam, praecesserit istam. Inno. iiii tamen concordat cum illa decretali supra, de iure patron., quoniam, quae est Lateranensis concilii. Quidam tamen ita dicebant, quod hic computantur sex menses a tempore vacationis. Et ita concordat Lateranense concilium, supra, de concess. praeben., nulla, et illa supra, de iure patron., quoniam, et infra, de iure patron., cum propter. Intelliguntur a tempore motae litis, quod satis potest concedi. Et hoc satis innuitur per litteram illarum decretalium in quibus dicitur: si quaestio emerserit, et hic dicitur postquam vacuerit, tamen episcopus potest facere quod istorum magis placet. Si vero contentio sit inter episcopum et patronum, puta episcopus dicit praesentatum indignum, patronus idoneum, tunc episcopus ponet oeconomum ibi pro fructibus conservandis, quousque fuerit expeditum, supra, de offi. ord., cum vos. Credo potius standum ei quod dicit Laur. Si episcopus voluerit quod dicitur a tempore motae litis, non habet rationem, quia sic posset vacare ecclesia quasi per octo menses. Et decretalis illa praecessit tempore illam supra, de iure patron., quoniam, licet haec sit posterior in titulo, quia ambae sunt eiusdem auctoris. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.