The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.11 Cura pastorali

tit. De iure patronatus · 4 glosses
Idem Abbatibus, Prioribus et Clericis per archiepiscopatum Eboracensem constitutis.Incipit Cura pastorali · alleged in the gloss as de iure patron., cura 22× per the register · find the allegations →
Laicorum
Laici enim ecclesias conferre non possunt, 16. q. 7, si quis deinceps; et 16. q. 7, si quis episcopus; et 16. q. 7, si quis clericus; 16. q. 7, per laicos; et infra, de privileg., cum et plantare. Nec debent interesse electionibus, ut ibi habeant vocem in ecclesia collegiata, supra, de elect., Massana; et supra, de elect., sacrosancta.
Legitima
Id est, quadragenaria quae sola currit contra ecclesiam, ut 16. q. 3, placuit, vers. quas actiones. Sed obiicitur contra hoc isti monachi vel clerici qui praescripserunt has ecclesias, aut habuerunt bonam fidem aut malam. Si dicas bonam, hoc non potuit esse nisi quia ignorabant ius. Sed ignorantia iuris non prodest ad usucapiendum, ff. de usucap., numquam. Et qui contra legum interdicta mercatur, non praescribit, C. de agric. et cens., quemadmodum, lib. 11. Et isti contra interdicta canonum receperunt ecclesias, 16. q. 7, si quis deinceps; 16. q. 7, si quis episcopus; 16. q. 7, si quis clericus; 16. q. 7, per laicos; supra, de iure patron., praeterea quia; et supra, de iure patron., quod autem; et supra, de iure patron., illud. Et ita praescribere non possunt. Si malam fidem habuerunt, nulla praescriptione iuvantur, supra, de praescrip., vigilanti; et supra, de praescrip., quoniam; et 34. q. 2, si virgo. Potest dici quod hic toleratur huiusmodi praescriptio propter scandalum, quia ecclesiae non poterant revocari sine scandalo. Quidam dicunt quod eo ipso quod episcopo sciente et non contradicente possederunt, intelligitur episcopus consentire. Et quod sequitur, aut diocesani habuerunt postea consensum, supplent expressum. Et tunc non est necessaria praescriptio, cum habent consensum episcopi. Vel potest dici quod illi qui ecclesias receperunt de manu laicorum non possunt praescribere, quia contra iura recipiunt. Sed eorum successores praescribere possunt qui hoc ignorant. Et bonam fidem habent, ex quo inveniunt ecclesiam in possessione, quia qui in locum alterius succedit, iustam habet ignorantiae causam, ff. de regul. iur., qui in alterius.
Consensum
Arg. quod ratihabitio retrotrahitur, 16. q. 1, quoniam quicquid. Arg. contra ff. de regul. iur., quae ab initio.
Nisi ius
Nemo enim potest plus iuris in alium transferre quam ipse habeat, ff. de regul. iur., nemo; infra, de don. int. vir. et uxor., nuper; ff. de acq. rer. dom., non est novum; Inst. quib. alien. lic. § econtra; C. de distract. pign., quamdiu; et C. de distract. pign., si cessante; ff. de usufru., quod nostrum; ff. de acq. poss., interdum. Solutio: primum verum est, et ista contraria specialia sunt, nec etiam istud ius quod habent, scilicet ius patronatus, possunt conferre sine auctoritate episcopi, ut dixi supra, de iure patron., illud; et infra, de iure patron., nullus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.