Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus
X 2.26.5 Vigilanti
tit. De praescriptionibus · 7 glosses
Idem.Incipit Vigilanti studio cavendum · alleged in the gloss as de praescrip., vigilanti — 16× per the register · find the allegations →
Possessores
Sic infra, de praescrip., quoniam; et infra, de praescrip., si diligenti; et infra, de praescrip., veniens, in fi.; et 16. q. 3, licet; et 34. q. 2, si virgo; et 33. q. 5, quod Deo. Et hoc ideo etiam contingit, quia sicut tempus non tollit obligationem, sic nec inducit, ff. de act. et oblig., obligationum § placet. Et hoc secundum canones, secus secundum leges, C. de praescri. trig. vel quad. ann., si quis emptionis; et 16. q. 3 § potest.
Noverit
Quod est intelligendum si ante impletam praescriptionem habuerit malam fidem. Quoniam qui mala fide possidet, non praescribit, ut dictum est. Sed pone quod post completam praescriptionem incipiat habere malam fidem, numquid tenetur ipsam rem restituere vero domino? Videtur quod sic, quia iam scit quod res non est sua, et non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, 14. q. 6, si res; et infra, de usur., cum tu. Sed contra videtur, quod completa praescriptione iam tutus est secundum utrumque ius, supra, de praescrip., de quarta; et infra, de praescrip., quoniam, et in pluribus aliis. Ergo iure possidet; si iure, ergo iuste et bene, ut 14. q. 4, quid dicam. Nec iam dicitur aliena, ut ibi. Praeterea iura faciunt hoc meum, illud tuum, 8. dist., quo iure. Item conditor canonis vel legis potest mihi dare rem alienam et tutus ero, ff. de evict., Lucius; et C. de quadrien. praescr., bene a Zenone; et C. de quadrien. praescr., per totum. Et sic multo fortius potuit inducere hanc praescriptionem in odium negligentium. Quidam dicunt quod quandoque habet conscientiam rei alienae, tenetur eam restituere, alias peccat. Alii dicunt quod videtur verius, quod non tenetur eam amplius reddere, quia iam non esset aliena, immo sua, et iuste eam possidet quia iure, 14. q. 4, quid dicam. Sicut qui auctore praetore possidet, iuste possidet, ff. de acq. poss., iuste. Ala. dixit quod si ex causa lucrativa rem habuit, semper eam reddere tenetur, arg. ff. quae in fraud. cred., qui autem § si quid cum pupillo. Si vero ex causa non lucrativa, puta quod emit ab eo quem credebat dominum, non tenetur, arg. 14. q. 1, quod debetur.
Ephesinus
Imperator forsitan fuit vel iurisperitus, qui hanc legem primus edidit.
Segnitiem
Vitandam scilicet, ne rerum dominia essent incerta, ff. de usucap., bono publico; et Inst. de usucapion., in princ.
Cognitis
Ipsi domino, quod ab aliis possideantur.
Latentibus
Quia verus dominus rem illam nescit ad se pertinere.
Placuit
In malae fidei possessore, qui praescribere non potest, sive verus dominus sciat rem illam ad se pertinere sive ignoret, ut 34. q. 2, si virgo; et ff. de pet. hered., sed et si lege § si de eo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.