The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.19 Veniens

tit. De praescriptionibus · 13 glosses
Idem.Incipit Veniens ad paresentiam · alleged in the gloss as de praescrip., veniens 13× per the register · find the allegations →
Impediat
Intentabat abbas uti possidetis. Ber.
Regis
Arg. quod reges possunt dare privilegium decimarum, et de rebus spiritualibus, 96. dist., Constantinus imperator. Sed contrarium verum est, infra, de decim., tua 2; et infra, de decim., dudum.
Postulavit
Super libellis istis non formatur sententia. Sed super secunda parte libelli ipsius abbatis, in qua petiit ut clerici ecclesiarum monasterii libere possint recipere sacramenta, quae enumerantur in vers. chrisma etc. Et ibi incipit formare sententiam. Super aliis libellis nihil dicit in hac decretali, quia non pertinent ad hunc titulum. Ber.
Et infra
Haec non est nisi pars sententiae. Super isto infra defalcata fuit pars sententiae, scilicet super decimis petitis. Vel sic: et infra, supple etiam quod episcopus petebat quod abbas et clerici reciperent ab eo, sicut a diocesano ecclesiastica sacramenta, sed ad elidendam intentionem suam abbas ostendit privilegium Paschalis Papae et Alexandri Papae, in quibus continebatur quod abbas reciperet ecclesiastica sacramenta ab episcopo si esset catholicus, vel gratiam sedis Apostolicae haberet, et ipse ea sine pravitate vellet conferre. Item ostendit aliud privilegium Clementis Papae, in quo indistincte fuerat monasterio indultum, ut a quocumque possent ecclesiastica recipere sacramenta. Quod non valuit, quia de praedictis privilegiis Paschalis et Alexandri non faciebat aliquam mentionem. Insuper praescriptionem legitimam allegavit, unde Papa pronunciat ut sequitur. Sed quid de decimis petitis, quia in sententia de ipsis mentio non est facta? Sed quomodo de ipsis pronunciavit non habemus. Sed si abbas probavit de iure suo super ipsis obtinuit, alias succubuit, quia actore non probante reus absolvitur, supra, de iureiur., iuramentum.
Chrisma
Hic incipit sententia.
Gratiam sedis Apostolicae habuerit
Id est, quod non sit excommunicatus, suspensus aut interdictus, supra, de offi. ord., quod sedem.
Paschalis
Idem videtur de iure communi, quod ab alio posset petere. Etsi illa clausula non esset apposita, quia propter malitiam, sive desidiam iudicis delegati, devolvitur potestas ad eum, qui in causa illa iudex non est, supra, de offi. ord., significavit; et supra, de for. compet., ex transmissa; et supra, de for. compet., ex tenore; et 65. dist., si forte.
Clementis
Dato super praedictis articulis, ut illa sacramenta reciperent a quo vellent, quod non valuit.
Nullam
Sic patet expresse quod secundum privilegium debet facere mentionem de primo, ad hoc ut revocet illud. De hoc dictum est plene supra, de rescript., sicut Romana. Quidam tamen dicunt aliud esse in privilegio quam in rescripto, cum privilegium sit lex privata, 3. dist., privilegia. Et una lex non debet de alia facere mentionem. Sed illud obtinet in legibus communibus, quas princeps habet in scrinio pectoris sui, C. de testament., omnium. Secus in legibus privatis, quarum non habet memoriam, supra, de offi. deleg., ex parte N. Sicut nec habet memoriam rescriptorum.
Opponebat
Super praemissis sacramentis recipiendis ab alio episcopo.
Renunciasse
Nota quod privilegium et praescriptio contraria sunt, ex quo simul haberi non possunt, ut dixi, supra, de praescrip., si diligenti; et supra, de praescrip., auditis. Quia ingressus unius, alterius operatur egressum. Simile 32. q. 1, cum renunciatur; et 100. dist., contra morem; ff. de separat., sciendum § illud sciendum; ff. de minor., in causae 2, in princ.; et ff. ad municip., municipem; ff. de leg. 1, si quando; C. de thesaur., nemo, lib. 10. Sicut econverso utendo iure communi renunciatur privilegio, supra, de consti., cum accessissent; et infra, de praeben., pro illorum; et infra, de privileg., si de terra; et infra, de privileg., accedentibus; et C. de iure dom. imp., si creditor; et ff. rem rat. hab., cum minor § falsus procurator. Sed videtur quod iure communi et privilegio possit quis simul uti, supra, de consuet., cum dilectus. Nec renunciat quis iure militari, licet utatur iure communi, ff. de testam. milit., si miles qui; et 23. dist., quamquam, in princ.; et ff. de reb. auct. iud. poss., Antiochensium. Sicut iuri communi et consuetudini aliquis innititur, 95. dist., olim; et infra, de censib., sopitae. Potest dici quod hic recessum fuit a iure communi, scilicet praescriptione, quia impetravit abbas privilegium donationis. Et ex diversis causis non potest habere dominium, supra, de fide instrum., inter dilectos; et ff. de acq. poss., possideri § ex pluribus. Sed si ipse impetrasset privilegium confirmationis, illud non obstaret, quia confirmaret ius quo utebatur, scilicet praescriptione.
Intentioni
Dicebat abbas quod licebat clericis ecclesiarum suarum recipere sacramenta ab episcopo a quo vellent iure praescriptionis, et privilegium Alexandri dicebat, quod primo a diocesano suo postulare tenebantur. Et ita privilegium istud quantum ad hunc articulum contradicit, et ita impetrando contrarium privilegium renunciavit praescriptioni, et praecipue quia usus est in iudicio privilegio Alexandri. Et idem esset si privilegio non fuisset usus, quia eo ipso quod impetravit privilegium, renunciabat praescriptioni, et ita habebat malam fidem, et ideo non poterat praescribere post impetratum privilegium si nondum erat completa praescriptio, ut littera dicit. Sed si nullum privilegium allegasset, sed solam praescriptionem, numquid alter episcopus posset praescribere collationem istorum sacramentorum? Ex hac littera videtur quod sic. Contra videtur supra, de praescrip., si diligenti, quia in talibus quae sunt contra ius commune, titulus necessarius videtur, ut ibi dicitur, et infra, de decim., dudum; et infra, de praescrip., extravag. venerabilium
Contradicit

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.