The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.1 Sicut Romana

tit. De rescriptis · 3 glosses
Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.Incipit Sicut Romana · alleged in the gloss as de rescript., sicut Romana 17× per the register · find the allegations →
Ut libere
Ista indulgentia superflua videtur, quod iure communi liberum est appellare quandocumque aliquis gravatur; alias non licet ante sententiam, infra, de appell., ut debitus. Olim indifferenter et libere licebat appellare, nisi appellatio manifeste fuisset frustratoria, 2. q. 6, ad Romanam; et infra, de appell., pervenit 1. Sed quod de iure communi competit, superfluum est precibus impetrare, C. de thesaur., nemo, lib. 10; et ff. ad municip., municipem § Celsus non probat; ergo fuit superflua. Quidam dicunt ad hoc ut indulgentia ista valeat, quod licitum est huic appellare ubique, ubi ius inhibet appellare, puta propter contumaciam, quia contumax non auditur appellans, 24. q. 3, de illicita § de conventione, ibi quinimmo. Et aliquos tales casus invenies, 2. q. 6, ei qui § sunt etiam quorum. Sed ista solutio stare non potest, quia dicitur hic in fine, speciale derogat generali. Quia ibi ista indulgentia concessa fuit contra ius commune, quia privilegium dicitur quasi lex privata, 3. dist., privilegia. Sed privilegium non tollitur per ius commune, nisi de ipso privilegio mentio fiat, arg. infra, de rescript., cum ordinem. Et privilegium non tollitur per aliud privilegium, nisi fiat mentio in secundo de primo; infra, de praescrip., veniens. Sed ille qui impetravit causam committi secundum ius commune, impetravit appellatione remota, nec fecit mentionem de privilegio partis adversae, et tamen valent secundae litterae, quia speciale derogat generali. Et ita sive dicas quod litterae secundae fuissent privilegium, sive rescriptum secundum ius commune, non potest stare haec solutio. Ergo necesse est dicere, quod iste qui impetravit ut generaliter posset appellare, impetravit secundum ius commune, ut verum sit quod speciali derogat generali. Potest ergo dici quod persona ista impetrans talis erat, quae propter delictum et culpam suam non poterat appellare, quia fuerat ei interdictum appellare. Unde ius commune ex indulgentia redditur ei; est simile C. de inoffic. testam., si quando. Et sic debet intelligi ut potius res valeat quam pereat, ut infra, de privileg., in his; et infra, de verb. sign., abbate; ff. de reb. dub., quotiens 2. Si ergo talis indulgentia emanaverit, ut libere possit appellare, nihil aliud videtur principem concedere, nisi ut habeat consuetam et legitimam appellandi potestatem, ut dicit lex praedicta C. de inoffic. testam., si quando. Et sic nullum contrarium. Vel potest dici quod solum ius commune indulgetur huic ad cautelam, quia solet plus timeri, etc., 23. dist., quamquam; et infra, de iureiur., et si Christus; et infra, de procurat., quia in causis; et infra, de haeret., si adversus. Et si hodie talis indulgentia concederetur, dicerem quod liceret ei appellare, etiam si non gravaretur, nisi exprimeretur causa indulgentiae ibi.
Mandatum
Circa revocationem rescriptorum sive litterarum domini Papae ita distingue. Et primo circa rescripta quae impetrantur de iure communi ad lites contensiosas. Si primum rescriptum sit generale, et secundum speciale ab adversario impetratum, secundum valet, non primum. Ita tamen quod specificatio generalitatis nondum sit facta ut hic, et infra, de rescript., pastoralis; sive fiat mentio in secundo de primo sive non, quia speciale mandatum, etc. Et si primum sit speciale, et secundum generale, idem iuris est, scilicet, quod speciale valet; infra, de rescript., abbatem. Si vero primum est speciale, et secundum est speciale, si secundum expressam facit mentionem de primo, tunc valet secundum, et non primum; infra, de rescript., caeterum; et infra, de re iudic., inter monasterium; infra, de offi. deleg., coram; et infra, de offi. deleg., cum R. Alias si non facit mentionem, valeret primum et non secundum per iura proxime dicta. Et hoc intellige in negotiis iam coeptis citatione iam facta, et de hoc nota infra, de appell., ut debitus, in fi. illius notulae, et fi., et in illa notula, sed numquid. Si vero nec primum nec secundum est iudici praesentatum, et bene potuit praesentari, tunc valet illud quod primo iudici extitit praesentatum secuta citatione, et ita alter potest praevenire primum impetrantem, licet in secundo non fiat mentio de primo; infra, de appell., ut debitus. Haec est opinio Papae Innocentii iii. Si vero primus impetrans non potuit suas litteras iudici praesentare, valebunt usque ad annum, et in hoc casu possumus adhuc servare illa iura, infra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque. Dum tamen hoc fuerit publice protestatus, cum per eum non steterit quo minus suis litteris uteretur, infra, de offi. ord., pastoralis, in fi. Et optime habes, quod protestatio sit praemittenda necessario ubi currit tempus, nisi protestatio praecedat, infra, de appell., si iustus; et infra, de elect., his quibus; et 16. q. 3, placuit ut § haec de praescriptionibus, vers. is autem. Alias si hoc non fuerit protestatus valent secundae, si iudici exhibeantur, et procedat saltem ad citationem. Sed si exhibuit primas iudici et citavit, nec potuit postea habere copiam iudicis intra annum, idem est dicendum quod expectari debet per annum, postea vero valent secundae, nec amplius expectari debent iudices primi ne lites fiant penitus immortales. Et quia fit praeiudicium ei qui non possidet in expectatione, vel satis posset dici, quod illa duo iura infra, de rescript., si autem; et infra, de rescript., plerumque, trahantur ad illam constitutionem infra, de appell., ut debitus. Haec est sententia Papae super decretali infra, de rescript., caeterum, ut finis litibus citius imponatur, infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., venerabilis; et C. de iud., properandum, in princ. In litteris quae impetrantur ad appellationem, standum est illis iuribus, infra, de appell., saepe; et infra, de appell., oblatae; et infra, de confirm. util. vel inutil., bonae, et in aliis constitutionibus promulgatis super appellationibus. Super privilegiis ita dicas, quod si secundum privilegium non faciat mentionem de primo, semper valet primum, et non secundum, infra, de praescrip., veniens. Hoc planum est. Si vero rescriptum secundum ius commune impetratur contra privilegium, sive contra privilegiatas personas, non valet rescriptum nisi faciat mentionem de privilegio, quia tacita veritate obtentum est, ita loquitur infra, de rescript., cum ordinem. Si autem primum rescriptum sit impetratum de communi consensu partium, et altera pars aliis iudicibus impetravit causam committi tacito de illo consensu, et in secundis fiat mentio de primis, non valent secundae, immo in expensis condemnari debet primo impetranti; infra, de rescript., caeterum; infra, de re iudic., inter monasterium; et infra, de offi. deleg., coram. In beneficiis impetrandis si diversae litterae a diversis contra aliquam ecclesiam impetrantur, nec in secundis fiat mentio de primis, illae solummodo valent, et ille illud beneficium obtinebit, qui primo litteras suas praesentavit, infra, de rescript., capitulum; et infra, de rescript., abbatem; ad hoc facit infra, de appell., ut debitus. Alii vero dicunt contrarium. Si vero in secundis fiat mentio de primis, servabitur forma litterarum secundarum; arg. infra, de rescript., cum dilecta. Si vero aliquis litteras plures impetrat pro beneficiis pluribus obtinendis in pluribus ecclesiis, et in aliis non fit mentio de aliis, non valent secundae, si iam receptus est per primas, nisi secundae expressam faciant mentionem de sua receptione, ut ea decretali Gregorii ix infra, de rescript., in nostra. Item si impetraverit primas, et ex eis obtinuit aliquas pensiones renunciando beneficio litterarum, si alias post ea impetraverit hoc tacito, non valent; infra, de rescript., ad audientiam 2. Illa decretalis infra, de fil. presbyt., ex tua, non contradicit his quae dicta sunt, quia ibi primae litterae continebant indulgengtiam, ut ille posset dispensare cum filiis sacerdotum, secundae continebant gratiam, sed de iure. Et primae erant generales, et quod per eas factum erat, non revocatur per secundas, quia veritate tacita impetratae fuerant, quia tacuit ille dispensationem factam cum illis filiis presbyterorum. Si autem impetrasset contra alios cum quibus nondum fuerat dispensatum, bene valuissent litterae illae. Item illa, infra, de offi. deleg., ex parte N, non contradicit, quia et ibi utrumque fuit speciale rescriptum, et quia primum prius fuit ibi praesentatum, et ideo non valuit secundum, quia non fecit mentionem de primo. Vel quia de beneficiis loquitur, trahitur ad illam infra, de rescript., capitulum, quia Papa non intendit aliquos gravare in receptione duorum, ut infra, de rescript., mandatum; et infra, de rescript., litteris; et infra, de rescript., abbatem. Super hoc dic prout notatur in capitulo illo infra, de rescript., capitulum. Dicebat autem Gott., quod in litteris iustitiae sola consideratur repraesentatio, ut infra, de appell., ut debitus; infra, de rescript., capitulum. Sed in litteris beneficiorum consideranda erat data, infra, de rescript., eam te.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.