The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.40 Abbatem qui mandatum

tit. De rescriptis · 4 glosses
Idem.Incipit Abbatem qui mandatum · alleged in the gloss as de rescript., abbatem 11× per the register · find the allegations →
Iam recepit
Vide quod dicit, qui mandatum Apostolicum iam recepit. Non dicit, qui iam providerit, et sic patet quod qui primo suum mandatum repraesentat, ille debet beneficium obtinere, ut supra, de rescript., capitulum; et infra, de appell., ut debitus. Et sic tenebatur abbas iste providere S. clerico, cum tamen alii de mandato eiusdem non providerit, nec episcopus per litteras illas generales potest cogere abbatem, ut dicit, super ecclesiis vel beneficiis conferendis. Ista tria capitula superius proxima idem videntur dicere, tamen differunt.
Per litteras generales
Hic habes quod generale mandatum secundo impetratum, non derogat speciali primo impetrato. De hac materia dictum est supra, de rescript., sicut Romana.
Faceret provideri
Per hanc formam non potest facere provideri in aliqua praelatura, infra, de praeben., cum olim, nisi hoc specialiter exprimatur in litteris, ut hic dicitur in fine huius capituli. Per istam formam facias provideri executor cui hoc ius mandatur, potest solummodo excommunicare contradicentes sibi, sed non potest eum instituere vel in possessionem mittere. Contrarium tamen videtur infra, de praeben., pro illorum. Sed non contradicit, et intellige prout ibi notatur. Sed per formam istam: mandamus tibi quod provideas tali in aliqua ecclesiarum tuarum, potest illum ponere in possessionem, investire, ac excommunicare contradictores, nisi rationabile aliquid ostendatur, secundum quod dicitur hic in fine, potestatem habeat providendi, et ita utraque formarum istarum exprimitur in capitulo isto. Et de hoc notatur infra, de concess. praeben., cum nostris; et infra, de praeben., cum olim.
Providendi
Cum dicitur in litteris, auctoritate nostra provideas in aliqua ecclesia tuae diocesis, etiam si curam habeat animarum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.