The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae

X 3.8.6 Cum nostris fuerit

tit. De concessione praebendae · 8 glosses
Idem Basiliensi Episcopo et Abbati S. Mariae.Incipit Cum nostris fuerit · alleged in the gloss as de concess. praeben., cum nostris 13× per the register · find the allegations →
De iure
De facto tamen non vacabat, ut infra sequitur.
Assignarunt
Sed numquid possunt hoc facere executores, quibus hoc solum mandatum est, ut aliquos moneant recipere aliquem in fratrem eosdem si noluerint compellendo? Videtur quod sic, cum omnia accessoria intelligantur sibi commissa, supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam, in fi.; ff. de procur., ad rem mobilem; et ff. de procur., ad legatum. Sed non est ita, quia forma mandati diligenter est servanda, supra, de rescript., cum dilecta; et supra, de offi. deleg., venerabili; et 27. q. 1, si custos. Sed si mandetur sub hac forma: mandatum exequi non tardetis, secundum quod mandabatur istis executoribus, ut patet in integra, tunc possunt facere quod dicit littera ista secundum quod isti fecerunt. Sed factum istorum effectum non habuit, quia non vacabat praepositura de facto. Et litterae non valebant impetratae tacita veritate, ut dicitur in fine. Si vero simpliciter, mandetur sub hac forma: mandamus ut tales compellatis, ut talem recipiant in canonicum et in fratrem. Tunc non possunt illum ponere in possessionem sive investire, sed simpliciter compellere. Hoc vidi de facto. Sed si mandetur ut illum mittant in possessionem praebendae, numquid possunt excommunicare contradictores et impedientes? Io. dicit quod non, quia executio tantum et non coerctio eis mandata est. Ego credo quod possunt, quia illa executio nulla esset si coerctionem aliquam non haberet, supra, de offi. deleg., ex litteris; et ff. de iuris., imperium.
Falsi suggestionem
Ex hoc videtur quod si commisso per falsi suggestionem sit impetrata, et iudex eam secutus tulit sententiam, quod sententia non teneat ipso iure, arg. supra, de rescript., constitutus; et supra, de re iudic., cum I et A; et C. si ex fals. inst. vel test., falsam. Secus videtur si eam non sequitur, ut in capitulo supra, de re iudic., cum I et A. De hoc dictum est supra, de rescript., ad audientiam 2.
Non vacaret de facto
Ex hoc videtur quod ad hoc ut rescriptum non sit vitiosum, non solum ea quae iuris sunt narranda sunt, sed etiam ea quae sunt facti. Pari ratione videtur quod si secundum rescriptum non faciat mentionem prioris rescripti invalidi, quod non valeat secundum. Sed non est ita, supra, de confirm. util. vel inutil., bonae. Quia litterae priores non dicuntur priores, sed nullae potius exceptione opposita, 7. q. 1, factus est. Nec litterae quae non valent debent praestare impedimentum secundis quae valent, infra, de iure patron., illud; ff. de leg. 1, si servus legatus § si servus; ff. de ver. oblig., si dari stipuler, ubi stipulatio quae potest elidi per exceptionem, non impedit secundam. Sic possessio non dicitur vacua quam alter quocumque modo possidet vel detinet, licet re vera nullus possessor sit, ff. de act. emp. et vend., si in emptione § vacua. Ber.
Talis possessio
Scilicet quae habetur ab eo qui habet plures dignitates.
Plus habet facti
Nota quod alicui possessio acquiritur quandoque, qui habet plurimum iuris et minimum facti. Et sic acquiritur mihi possessio per servum vel per eum quem habeo in potestate, ut ff. de acq. poss., possessio quoque. Et tunc ignoranti acquiritur possessio, et currit usucapio, ff. de usucap., si emptam. Quandoque possessio habet multum iuris et facti, cum acquiritur per procuratorem et ignoranto acquiritur. Sed usucapio non procedit nisi scienti, C. de acq. poss., per liberam; ff. de usucap., si emptam; et ff. de usucap., si existimans; et ff. de acq. poss., possessio quoque § 2. Quandoque possessio habet parum iuris et plurimum facti, ut illa quae corpore nostro acquiritur, quia ibi animus noster necessarius est, C. de acq. poss., licet. Et tunc usucapio non procedit sine corporali possessione, ff. ex quib. cau. maio., denique si emptor; ff. ex quib. cau. maio., nec utilem. Et talis est haec possessio, quia habetur plus hic facti quam iuris. Immo nihil iuris habet hic, nisi ostendat quod post consecrationem praepositura iusta de causa fuerat ei concessa, quia si haberet aliquid iuris, non compelleretur ad renunciandum sine causa, 16. q. 7, inventum; 56. dist., satis perversum. Item in acquirenda possessione plurimum facti constitit et parum iuris, quoniam sine corporali actu non procedit, ut praedicta lege C. de acq. poss., licet. In retinendo plurimum iuris est, quoniam solo animo retinetur, C. de acq. poss., nemo ambigit; et C. de acq. poss., licet. Et solo animo perditur, ff. de acq. poss., possideri § in amittenda.
Iusta causa
Nota quod ex iusta causa potest quis habere plures dignitates secundum antiqua iura inconsulto domino Papa, ut hic colligitur. Hodie vero non licet sine speciali dispensatione domini Papae, supra, de praeben., de multa. Iusta causa posset esse paupertas episcopatus, arg. 10. q. 3, unio; et supra, de praeben., exposuisti. Sed pone quod aliquis habens beneficium cum cura animarum recipit aliud beneficium cum cura animarum, et nihilominus retinet primum quod vacat ipso iure. Alius dicens beneficium vacare, impetravit litteras a domino Papa ad delegatum, ut illud beneficium sibi conferat. Si est ita nulla mentione habita in litteris de tali possessione, numquid valent litterae taliter impetratae? Credo quod valeant. Et sicut ille ad quem pertinet collatio illius beneficii potest illud conferre possessore irrequisito, ut dicit decretalis illa supra, de praeben., de multa; et supra, de elect., cum in cunctis, quae loquitur in episcopo sicut hic. Ita delegatus iste potest conferre beneficium illud, cum in hoc eandem habeat potestatem, non obstante quod de hoc in litteris mentio non habetur. Sed hic non valuerunt litterae, quia ex nova causa potuit eligi de novo post suam consecrationem ad praeposituram eandem vacantem, prout Papa mandat inquiri. Secus si non fuisset postea electus. Sed praeposituram retinuisset ex prima concessione, credo quod tenuisset collatio executorem per decretales praedictas. Vel dicas: litteras tales non valere iure novo illius decretalis supra, de praeben., de multa. Et idem credo in personatibus et beneficiis curam animarum habentibus, secus in beneficiis simplicibus. Aut si unum beneficium sit cum cura vel personatu, et aliud sine cura vel personatu, tunc est facienda mentio de possessione facti, alias non valent. Ber.
Inducere
Et numquid possunt ad hoc eos compellere ut eum recipiant, secundum quod possunt episcopum compellere ut renunciet? Non credo quod possint compellere eos, quia monitores tantum esse videntur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.