Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.22 Cum I. et A.
tit. De sententia et re iudicata · 12 glosses
Infamatus
Post hunc textum corrigitur littera decretalis per registrum sic: et cum super his et aliis cum procuratore ipsius abbatis aliquamdiu litigassent, nos Cathalanenses.
Personaliter
In hoc casu non possent isti committere vices suas, ut supra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § is autem cui. Et in casibus aliis qui ibi ponuntur, et in loco ipso debet fieri inquisitio ubi morantur illi de quorum vita quaeritur, 47. dist., de Petro; et 2. q. 1, Deus omnipotens; 24. q. 1, pudenda; et 23. dist., illud; et supra, de elect., postquam.
Recipientes
Secundum formam quam habes infra, de accusat., qualiter et quando 1 § formam; et infra, de accusat., cum dilectus.
Dilata
Per hoc patet quod licet inquisitor de quibusdam tulerit sententiam de quibusdam non, non ideo expirat officium eius quin de aliis possit cognoscere et pronunciare, et idem est in ordinario, ff. de dol. except., apud § item quaeritur; et ff. de negot. gest., sin autem § penulti., alias incipit ff. de negot. gest., nam et Servius. In arbitro idem est, nisi dictum sit ut de omnibus simul pronunciet, et si tunc de quibusdam pronunciavit, nihil egit. Et de novo potest pronunciare, ff. de recepti., quod tamen.
Lite non contestata
Haec exceptio efficax non est, quia in inquisitione potest procedi lite non contestata, ut supra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii. Si contumaciter se absentet, tamen citari debet, et exponenda sunt sibi omnia quae contra ipsum obiiciuntur, infra, de accusat., qualiter et quando 2 § debet. Et hoc intelligitur cum aliquis prosequitur inquisitionem. Sed cum ex officio tantum inquirit, ibi proprie contestari non potest. Ber.
Conspiratorum
Qui nullo modo recipiendi sunt, infra, de simon., per tuas 1.
Nec ostensis
Et illud ei non debuit denegari, immo omnia quae sibi obiiciuntur, et dicta testium sunt danda eidem, infra, de accusat., qualiter et quando 2 § debet; et infra, de accusat., olim § si vero. Et ita tam ex hac causa quam ex praecedenti tenuit appellatio. Papa tamen retulit se ad illum articulum de conspiratione, quia de aliis ei constitit.
Conspiratores
Qui enim malo zelo moventur, ad testimonium admitti non debent, infra, de accusat., cum oporteat; et infra, de simon., per tuas 1; et 11. q. 1, conspirationum; et 11. q. 1, coniurationum, et hic.
Iuramenta
Sed non videtur quod sufficiat hoc, nisi hoc fuisset obiectum coram iudicibus, et quod abbas probare voluerit, ut dicit littera ista. Item nec sufficit quod fuerit obiectum, et quod obtulit se probaturum, nisi modo probentur conspiratores. Et ita non cassatur sententia, nisi probetur quod causa exposita fuit vera. Sic supra, de testib., ex parte, ubi de hoc. Sed contra infra, de appell., interposita. Sed illud solvitur in capitulo supra, de testib., ex parte. Et est hic arg. quod exceptio, quae proponitur contra personam testis, obiicienda est, et probanda ante sententiam, nisi per iudicem steterit, ut hic satis innuitur. Sic supra, de except., denique, ubi de hoc.
Secuti
Sic patet quod non sufficit probare coniurationem vel conspirationem vel falsitatem testis vel instrumenti, nisi probetur iudicem secutum fuisse dicta falsorum seu conspiratorum testium seu instrumentorum, C. si ex fals. inst. vel test., falsam; arg. supra, de testib., sicut.
Constaret
Ex hoc patet quod per appellationem non revocantur, nisi ea quae minus legitime facta sunt, ut supra, de restit. spol., audita. Et est miserabile quod sententia tenet lata post appellationem legitime interpositam. Et ubi causa legitima et probabilis opposita fuit, quod est contra illud supra, de offi. deleg., super quaestionum, in fi. Sed appellatio ista licet fuisset legitima prima facie, quia causa sufficiens erat, tamen non probavit, quia debuit probare omnes testes qui contra eum deposuerunt, conspiratores fuisse, ut hic patet. Et si modo apparet, quod appellatio non fuit legitima. Unde non revocatur sententia, sed confirmatur, ut supra, de testib., ex parte.
Potuerunt
Hic videtur quod minus idonei testes admittantur in causa inquisitionis, sicut in causa compurgationis, supra, de praesump., litteras; et infra, de purg. can., constitutus. Sed hoc ideo est, quia de facto suo agitur, quia et servi responso creditur cum de facto suo interrogatur, 4. q. 2, si testes § item servi responso. Sed nonne alii de ecclesia qui forte sunt idonei possunt illos repellere, cum sint criminosi, nec debeant convinci per criminosos? Potest dici quod sic. Et quod hic dicitur quod tales admitti possunt, intelligo non quantum ad plenam fidem faciendam sed ad praesumptionem. Et quia si dicta ipsorum debilitentur in aliquo, non tamen evacuantur in toto, et sic cum aliis adminiculis probabunt, infra, de simon., per tuas 1, in fi. Vel potest dici quod praeiudicatur aliis qui hucusque toleraverunt eos, nec aliquod crimen obiecerunt eis, infra, de accusat., nulli. Hoc tamen verum est quod contra extraneum non possent induci testes de ecclesia, nisi essent idonei, 14. q. 2, super prudentia; et 2. q. 1, Deus omnipotens. Io. Et praeterea eo tempore quo recepti fuerunt non constabat eos conspiratores fuisse, ut hic in fine dicit. Unde haec exceptio potest opponi contra istos ab aliis, quia hoc probato cum sint criminosi, contra alios testificari non possunt, nisi quo ad praesumptionem, ut dictum est supra, de testib., testimonium. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.