The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus

X 5.1.19 Cum oporteat

tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 7 glosses
Idem Archiepiscopo Terraconensi et Abbati sanctae Mariae de Populeto et Archidiacono Barchinonensi.Incipit Cum oporteat episcoporum · alleged in the gloss as de accusat., cum oporteat 15× per the register · find the allegations →
Hostibus conversentur
Unde sunt repellendi, quia conversantur cum inimicis et sunt ipsi inimici. De hoc dicitur supra, de accusat., si legitimus, arg. ad hoc; C. de inoffic. testam., liberi; et supra, de accusat., repellantur; et arg. ff. de off. praef. urb., omnia § cum patronus; et 3. q. 5, accusatoribus; et ff. de leg. 3, si incertus § 1. Arg. contra ff. pro soc., nam socii; et 81. dist., legitur; et 3. q. 5, accusatoribus. Et est arg. hic contra aliquem ex inhonesta conversatione.
Consanguineosque
Qui in casu criminali non admittuntur, ut consuevit notari 3. q. 5, consanguinei.
Ad denunciandum
Sed numquid criminosi et infames repelluntur a denunciando? Non videtur, quia quilibet tenetur ad hoc, 2. q. 7, quapropter; et supra, de cognat. spir., tua. Item haereticus admittitur, 24. q. 1, quisquis; et viles personae admittuntur, supra, de spons., praeterea 2; et qualecumque testimonium videtur sufficere, 22. q. 5, hoc videtur. Sed contra videtur quod tantum honestae personae admittuntur, 35. q. 6, episcopus in synodo; et supra, de testibus cog., praeterea; et supra, de spons., cum in tua. Et ad populares actiones non admittuntur personae non integri status, ff. de popul. act., popularis. Credo quod honestae personae tantum debeant admitti ad denunciandum, prout hic infra dicitur. Io. dixit quod infamis persona admittitur, dum tamen non sit criminosa et irregularis. Sed hoc non credo de infami. De hoc nota 2. q. 1, si peccaverit; et supra, de spons., cum in tua; et infra, de accusat., cum dilectus; et 3. q. 5, accusatores et testes. Ber.
Famam ipsius
Hoc ideo dicit, quia non est procedendum ad inquisitionem contra aliquem nisi contra infamatum, infra, de accusat., inquisitionis; et infra, de accusat., qualiter et quando 2, ubi de hac materia explicatur.
Inimicos
Patet hic quod inimici, nec ad prosequendam inquisitionem vel testimonium admittuntur vel ad denunciandum sive accusandum, ut supra, de accusat., si legitimus; et infra, de accusat., cum dilectus. Sed non determinatur quales inimicitiae repellant hic ab inquisitione vel testimonio. Et videtur quod capitales et conspirationes tantum, infra, de simon., per tuas 1; et infra, de accusat., cum dilectus; et Inst. de excusat. § inimicitiae; et Inst. de excusat. § item si propter inimicitias; et ff. de recepti., licet. Quia non quilibet inimicus repellitur, sed ille tantum qui nimia familiaritate coniunctus est, ff. de ver. sig., latae § amicos. Item propter leves inimicitias non extinguitur legatum, ff. de adimen. leg., si quis § non solum, in fi. Sed contra videtur quod propter leves etiam repellantur, quia propter civilem controversiam repellitur quis ab accusatione, supra, de restit. spol., item cum quis. Illae dicuntur graves inimicitiae quae sunt de statu hominis vel de bonis eius, 3. q. 5, accusatores; et arg. opt. supra, de dona., propter; et C. de revoc. donat., generaliter; ff. de excusat., propter litem. Solutio: arbitrio iudicis relinquitur quae inimicitiae repellant in talibus, arg. in Auth de testi. § si vero dicatur, coll. 7; et supra, de accusat., super his; et supra, de offi. deleg., causam matrimonii. Et dicit lex quod non semper repellitur testis propter inimicitias, sed iudex aestimabit an sit ei credendum vel non, ff. de quaest., in criminibus § praeterea inimicorum; et ff. de quaest., in criminibus § quaestionum. Io.
Per viros idoneos
Ex hoc videtur quod si ille impetravit inquisitionem, remotus sit propter aliquam causam, quod alter possit prosequi eandem inquisitionem, arg. ff. de inoffic. testam., posthumus § 1. Non enim refert per quem preces sint oblatae, C. de precib. imper. offer., licet; et C. de precib. imper. offer., universis. Nec refert undecumque crimina claruerint, 24. q. 3, ecce. Item quia iudex hic ex officio suo procedit, unde propter inhabilitatem agentis non impeditur eius officium, quod posset concedi forte ubi ex officio procedit. Sed aliter non audiretur. Sed verius videtur ut dicit Io., quod non possit quia Papa litteras non dedisset ad petitionem illius, si talem se dixisset. Et eadem ratio etiam delegatum movere debet, supra, de rescript., super litteris, in fi. Tanc. dixit quod bene poterat iudex procedere. Io. melius dicit, ut mihi videtur, quod hic procedere possunt non ex vi primarum litterarum, sed secundarum. Ber.
Indicatis
Et ita levia potest leviter indulgere, supra, de accusat., cum dilecti; et ff. de poe., respiciendum, in princ.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.