Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.5 Nulli episcoporum
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 2 glosses
Paschalis Papa.Incipit Nulli episcoporum ab · alleged in the gloss as de accusat., nulli — 9× per the register · find the allegations →
Repellere
Iudex tamen ex officio suo potest repellere accusatorem si non fuerit idoneus, arg. 2. q. 7, alieni; et 2. q. 7, si qui sunt; et 2. q. 7, quaerendum; ff. de postulan., quod prohibet; et supra, de except., exceptionem, in fi.; et ff. de pet. hered., filius.
Familiaritate
Non enim modo potest reprobare etiam mores quos prius approbavit, ff. de adulter., si uxor, in fi.; et 32. q. 5, horrendus; et supra, de fil. presbyt., veniens; ff. de negot. gest., Pomponius. Sed contra 2. q. 7, alieni; et 3. q. 11 § si quis ex familiaribus; et C. qui accus. non poss., iniquum. Immo videtur quod criminosus criminosum accusare possit, 2. q. 7 § in hoc; et C. de haeretic., quoniam; et C. de inoffic. testam., in arena. Arg. quod nullus criminosus reputatur legitima persona ad accusandum vel ad denunciandum, ut dixi supra, de accusat., si legitimus; arg. C. de adulter., quoniam; 32. q. 6, nihil iniquius; et C. de liber. caus., si filium. Vel forsitan iste episcopus accusabatur de crimine excepto, quia et erat malae famae, 2. q. 1, in primis. Unde admittebantur viles personae contra eum. Sed dic quod speciale est in episcopis et in odium ipsorum statutum, quia debent secum habere honestas personas quae perhibeant testimonium de vita eorum, 2. q. 7, cum pastoris. Et ideo si pravos et viles habent secum, sibi imputent. Alias vilis persona non est audienda, ut dixi supra, de accusat., si legitimus. Vel forte superior ex officio suo posset tales repellere, ut dicitur in principio capituli et in praecedenti notula.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.