The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.22 Pro illorum

tit. De praebendis et dignitatibus · 9 glosses
Idem Valdensi Episcopo et abbati Vatianensi.Incipit Pro illorum provisione · alleged in the gloss as de praeben., pro illorum 18× per the register · find the allegations →
Ecclesiarum suarum
Sub hoc termino comprehenduntur omnes ecclesiae ipsius provinciae etiam episcopales, ut hic patet, et supra, de auctor. et usu pal., cum super, sive habeant ius conferendi sive non. Sed in aliqua praelatura per hanc formam providere non posset, infra, de praeben., cum olim. Et hoc in quibus ius habet, secus in aliis. Secus si dixisset in aliqua ecclesiarum tuae provinciae, quia tunc non refert utrum ius habeat vel non ratione ordinariae potestatis, cum auctoritas talis generalior sit quam alia. Tamen Papa in hic non reprobat factum archiepiscopi. Et sic large sumitur quod dicit, suarum.
Contradictores
Hac sententia non comprehenduntur nisi partes, et alii etiam quam de facto contradicunt et non de iure.
Elusionem
Multae enim viae sunt hominibus ad malitiam, in Auth. de nupt. § minores, in fi., coll. 4.
Praedictum magistrum
Inno. iiii dicit quod in registro sic habetur post ista verba: cum consensu et voluntate tua frater episcope de praebenda et canonicatu Xantonensis ecclesiae etc.
Investivit
Per talem investituram non adipiscitur quis possessionem, nisi corporaliter in possessionem mittatur, infra, de dona., per tuas. De tali investitura habes supra, de re iudic., cum olim; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore. Et hoc probatur per hoc quod Papa mandat quod solummodo sententia lata in eos observetur donec dictum magistrum recipiant in fratrem. Si enim in possessionem missus fuisset, Papa mandasset ut in possessionem inductus defenderetur. Et sic per hanc decretalem non probatur quod per hanc formam: mandamus ut talem facias recipi in canonicum et in fratrem talis ecclesiae, contradictores per censuram ecclesiasticam etc., vel facias competens beneficium assignari, quod possit mitti in possessionem ipsius ecclesiae, nec investiri, cum hoc ei non mandetur, cum certa forma secundum quam procedere debet, sit praefixa. Quidam tamen dicunt per hanc decretalem quod per talem formam potest mittere in possessionem sive investire, quod ego non credo, prout notatur infra, de concess. praeben., cum nostris. Arg. contra supra, de except., cum ecclesiasticae. Non est contra, quia ille iam fuit per Papam investitus et in corporalem possessionem de mandato ipsius inductus, ut patet in integra. Et quod dixit hic, investivit, fecit ultra formam sibi datam, quod patet per responsionem Papae quae de investitura nullam fecit mentionem, sed excommunicatione quam praecepit observari quousque ipsum reciperent, et ideo dicit, provide.
Provide
Excusavit eum Papa, sed re vera non bene processit investiendo. Sed refert utrum mandetur: facias provideri vel facias beneficium assignari, quia modo sibi est provisio reservata, et illi sic investio fructus postea debebuntur, supra, de praeben., dilectus filius 1; et supra, de praeben., relatum, et hoc, quia forma rescripti servanda est, supra, de rescript., cum dilecta, cum similibus.
Auctoritate propria recepisse
Et ita qui semel facit contra privilegium suum, sibi praeiudicat in illo, supra, de rescript., constitutus; et supra, de consti., cum M; et supra, de consti., cum accessissent, ubi de hoc. Arg. infra, de privileg., accedentibus; et infra, de privileg., si de terra § 1; et C. de excus. et temp., voluntaria. Et hoc attende quod dicit, auctoritate propria, quia si hoc auctoritate Papae fecissent, non intelligerentur venisse contra privilegium suum, etiam si esset iuramento firmatum, quia auctoritas Papae semper intelligitur excepta, supra, de iureiur., venientes; et supra, de elect., significasti. Sed quid si venissent contra indulgentiam auctoritate cardinalis legati Apostolicae sedis, numquid excusarentur? Non credo, quia non posset illos compellere ad hoc ut contra indulgentiam Papae aliquem reciperent.
In canonicum
Et ita ea quae faciunt excommunicati in eorum praeiudicium, bene valent. Et ita excommunicati recipiunt aliquem in canonicum, et valet talis receptio. Et ea quae faciunt excommunicati in eorum praeiudicium, bene valent, supra, de except., cum inter, cum suis similibus. Sicut excommunicatur quis ut in causa procedat, supra, de offi. ord., significavit. Et quia isti non debent absolvi nisi satisfaciant, ut supra, de offi. deleg., ex litteris. Sed satisfacere non possunt nisi ipsum recipiant, nec per talem participationem erit excommunicatus. Sic excommunicati admittuntur ad iuramentum quandoque antequam absolvantur, infra, de sent. excom., ex tenore; et supra, de rescript., capitulum. Vel expone, donec dictum magistrum recipiant, id est, donec cautionem praestant quod iuri parebunt in hic, ubi habent causam defensionis. Sed in hac decretali non habebant iustam causam defensionis, immo falsam ut littera dicit.
Ad canonicatum
Mandat hic Papa dari huic illa quae pertinent ad canonicatum et non praebendam. Et sic dabunt ei cotidianas distributiones quousque vacabit praebenda vel quousque fructus fuerint augmentati. Et sic patet hic quod licet canonici aliquem recipiant ultra numerum, etiam sua auctoritate non augent numerum praebendarum, licet augeant numerum canonicorum, supra, de consti., cum M. Habuisti idem supra, de praeben., dilectus filius 1; et infra, de praeben., dilecto.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.