Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.25 Dilecto
tit. De praebendis et dignitatibus · 11 glosses
Idem Trecensi Episcopo.Incipit Dilecto filio P. · alleged in the gloss as de praeben., dilecto — 17× per the register · find the allegations →
Resignavit
Pure sine aliqua conditione et modo, alias simoniacus fuisset, 1. q. 2, quam pio; et supra, de pact., pactiones.
Generalis
Unde videbatur quod dominus contra factum procuratoris venire non debebat, arg. supra, de offi. deleg., cum olim abbas. Quia factum procuratoris qui generalem habet administrationem domino praeiudicat, ff. de iureiuran., iusiurandum § ulti.; ff. de pacti., nam et nocere. Sed tamen secus est, quia generali mandato non videtur delegasse nisi id quod legitime fieri potest, ff. de condi. indeb., si procurator; et ff. quae in fraud. cred., si pater. Vel quia fraudulenter aliquid faciat, ff. mand. vel cont., creditor § Lucius. Unde cum talis institutio contra ius esset, non tenebatur episcopus illam ratam habere, supra, de praeben., tuae fraternitatis; et supra, de praeben., maioribus.
Recepisti
Per hoc videbatur consentire institutioni ipsius. Simile 63. dist., Hadrianus; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore; et infra, de privileg., cum olim essemus; arg. C. ad Velleia., authen. sive a me; et infra, de spons., ad id quod. Item quia in praesentia sua gessit se tamquam canonicum. Unde quia ipsum non removit, statim videtur ipsum approbasse, arg. supra, de offi. deleg., coram; C. de acq. poss., per liberam; C. de patr. potest., si filium; 20. q. 1, quem progenitores. Talis patientia non facit canonicum, sed tantum canonica electio, ff. de decur., Herennius; et infra, de instit., ex frequentibus; et C. de liber. caus., non idcirco. Ber.
Molestatione
Et sic agebat interdicto uti possidetis.
Turonense concilium
Supra, de praeben., maioribus.
Lateranense concilium
Infra, de concess. praeben., nulla.
Dividi
Quia unitas non recipit divisionem, 24. q. 1, loquitur. De hoc dictum est supra, de praeben., tuae fraternitatis. Simile supra, de praeben., inter caetera.
Augmentare
Supra, de consti., cum M.
Huiusmodi clausula
Immo et si clausula illa non esset adiecta, tamen sine eius auctoritate non videtur quod possit contravenire ex quo confirmatio Papae accessit, supra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et supra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus. Nam ubi princeps confirmat, idem est ac si ferat sententiam, C. de vet. iure enucl., Deo auctore § sed neque, vers. omnia nostra facimus etc. Verius est quod non obstat eis talis confirmatio, cum eorum favore facta sit, quin possint contravenire si volunt, supra, de consti., cum M; et supra, de consti., cum accessissent, nisi clausula huiusmodi apposita: decernatis irritum et inane. Io.
Augmentare
Haec fuit sufficiens ratio, quia intendebat idem ius et eandem praebendam conferre pluribus, quare non valuit, supra, de praeben., tuae fraternitatis. Sed si intendisset utrumque eligere in canonicum, talis electio non valuisset, supra, de praeben., dilectus filius 1; et supra, de praeben., relatum. Quia ad duo iura intelliguntur eos elegisse, ita tamen quod facultates sufficerent duobus, infra, de praeben., vacante.
Non obsistat
Hanc regulam et eius expositionem habes supra, de re iudic., quamvis. Sed videtur quod causae istorum ita sunt coniunctae, quod sententia lata contra unum obstet alii. Sic 3. q. 6, haec quippe; et 81. dist., tantis. Simile infra, de accusat., ad petitionem; et 58. dist., ordinatos. Sed secus est hic, quia agendo contra unum, non agitur de iure alterius. Sed in praemissis casibus agitur de utroque, sic infra, de adult., significasti; ff. de adulter., denunciasse. Sed quid si postea agitur contra secundum, et ille secundus obtinet, numquid prodest alii, ut per hoc retractetur sententia lata? Videtur quod sic, quia sententia lata pro uno ex sociis prodest aliis, ut 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. quandoque; et supra, de appell., una; et ff. si serv. vend., loci § 2. Sed non est ita, quia illa intelliguntur cum sententia processit contra omnes in communi causa. Lex illa ff. si serv. vend., loci § 2, loquitur de servitute quam communis est et individua, et pro parte quis agere non potest. Per decretalem istam bene videtur solvi illa quaestio qua quaeritur, duo fratres ex eodem patre et matre eadem contraxerunt matrimonium cum duabus sororibus ex eodem patre et matre eadem. Fuit lata sententia contra matrimonium inter unum virum et eius uxorem propter consanguinitatem. Quaeritur utrum sententia ista praeiudicet alteri fratri et eius uxori, qui non fuerunt in lite? Dicas quod non fit eis praeiudicium.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.