Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati
X 1.29.34 Coram dilecto
tit. De officio et potestate iudicis delegati · 7 glosses
Idem Abbati et Capellano sanctae Mariae Bononiensis.Incipit Coram dilecto filio · alleged in the gloss as de offi. deleg., coram — 23× per the register · find the allegations →
Absque litteris
Et ideo audiri non debuit, infra, de procurat., alia; nisi cavisset de rato. Sed qualiter admittitur iste H. ad agendum contra sententiam, cum non haberet mandatum? Ad hoc dici potest quod ideo admissus fuit, quia erat coniuncta persona, quia clericus illius ecclesiae et canonicus plebis de Pastino, cui subest ecclesia sanctae Agathae, et coniuncta persona, licet admittatur ad agendum, cavere tamen debet de rato, ff. de procur., sed et hae personae; et ff. de procur., Pomponius, in fi. Et ideo cavet de rato, quia potest contingere quod illi de plebe non habebunt ratum, unde eis res iudicata non obesset, C. quib. res iud. non noc., si neque. Et ideo ille H. cavit de rato sub fideiussoria cautione. Vel potest dici quod ideo cavit de rato, quia de mandato dubitabatur, quia tunc habet locum cautio rati, C. de procur., cautio. Sed videtur quod cautio ista fragilis sit, quia ex ea non potest agi ad interesse, cum res talis sit quae non potest aestimari, unde non videtur admittenda propter fragilitatem ipsius, ff. ad Trebel., qui ita § 1; et infra, ut lite non cont., accedens 2. Sed agi potest ad impensas factas in lite, ff. rem rat. hab., si sine § cum autem procurator; et hoc magis expedit reo. Ut dicit Io. quod ei caveatur de rato quam probetur mandatum, quia per hoc consequitur sumptus, ut hic dicit. Sed credo quod in tali casu cum res talis sit quae aestimari non possit, tutius esset reo si illi probet mandatum, quia dominus postea contra sententiam venire non potest. Sed forte ex ista cautione posset agi contra fideiussores ad interesse, si dominus rem ratam non habuerit. Et aestimabitur in quantum laesa sit ecclesia, quod non statur sententiae, ne quotidie litiget, arg. infra, de arbitr., per tuas, ubi agitur ad interesse in consimili causa. Item ex hoc videtur quod quando dubitatur de mandato, simpliciter sit cavendum de rato, etiam si ille diceret se velle probare mandatum, et hoc videtur per legem C. de procur., cautio. Et quod per fideiussoriam cautionem, et non nudam, ff. de procur., servum quoque § ait praetor. Sed videtur quod iste sine cautione debuit audiri ex eo quod habet instrumenta ecclesiae, arg. ff. de leg. 3, qui chirographum. Resp.: ista non erant talia instrumenta, sed instrumenta causae per quae intedebant probare de iure ecclesiae, et illa lex loquitur de instrumento cautionis legato, et hoc constabat. Unde eo ipso quod legatur instrumentum, intelligitur esse legatum illud quod continetur in instrumento; alias inutile esset legatum; alias instrumentum alterius non prodest, cum verba instrumenti non adiuvent recitantem, C. de probation., ad probationem. Qualiter sit intelligendum quod dicitur in litteris de rato dicitur infra, de re iudic., inter monasterium.
Suppressa
Et ideo litterae non valuerunt, cum consenserint in Ferrariensi litem contestando, et producendo testes coram eo, sic infra, de re iudic., inter monasterium.
Decisione
Id est, cognitione, sicut est in antiqua, et bene. Et hoc probatur per hoc quod dicitur: horum veritate suppressa. Si de huiusmodi processu mentionem fecisset, tunc bene diceret decisionem. Et tunc non posset episcopus procedere sine adiuncto vel subdelegato ipsius, ut dicitur in illa glossula magna, sic supra, de offi. deleg., insinuante; et infra, de iudic., venerabilis.
Sententiam
Latam per abbatem sancti Stephani et priorem sancti Victoris.
Admittere noluit
Sed videtur quod Ferrariensis male fecerit, quia illum subdelegatum non admisit, quia delegatus a principe potest alii causam delegare, cum id sit ei a lege concessum, C. de iud., a iudice; et supra, de offi. deleg., pastoralis, in princ.; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica; et infra, de appell., cum causam. Sic ergo male fecit Ferrariensis contra iure praedicta, quia debuit ipsum subdelegatum recipere. Sed contra hoc quod dixit facit, quia sententia Ferrariensis postea confirmatur. Dicunt quidam quod ideo noluit ipsum admittere, quia sub hac forma scriptum fuerat: quod si ambo, etc., tu frater episcope solus procedas; quia tunc extat conditio, ut videtur hic circa finem. Secundum hoc videtur quod aliquis non possit committere vices suas, quando clausula illa apponitur: quod si non omnes, etc., si ipse non possit interesse. Dicas ergo quod Ferrariensis ideo istum subdelegatum non admisit, quia litterae impetratae fuerunt tacita veritate, nulla facta mentione de processu coram Ferrariensi, coram quo lis fuit contestata et testes producti, ut patet in integra, infra, de re iudic., inter monasterium. Unde non valebant, et ita nec subdelegatum nec delegatum admittere tenebatur, et solus episcopus iurisdictionem habebat. Et haec fuit causa quare sententia ipsius confirmabatur, unde non valuit appellatio propter hoc facta, ut hic dicit.
Quod non intelligitur
Pone quod plures sint iudices dati cum illa clausula: quod si non omnes, etc. Quaero an ille qui non potest interesse, possit committere vices suas, et an socii teneantur illius subdelegatum admittere? Quod possit committere planum est, quia hoc habet a lege concessum, C. de iud., a iudice; et infra, de offi. deleg., quoniam Apostolica; et supra, de offi. deleg., pastoralis; et infra, de appell., cum causam; etiam si interesse non potest, supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero; et supra, de offi. deleg., si pro debilitate; et supra, de offi. deleg., pastoralis § ulti. Immo alias committere non debet nisi quando est impeditus, supra, de offi. deleg., pastoralis, in princ.; et supra, de offi. deleg., si pro debilitate. Sic patet per iura ista quod delegatus potest committere vices, et quando etiam impeditus est, ergo alii tenentur admittere subdelegatum ipsius, alias talis commissio delusoria esset, et sic fierent ludibrio leges, quod esse non debet, C. de bon. quae liber., cum non solum § ubi autem; et cum effectu verba sunt intelligenda, infra, de cleri. non residen., relatum; et ff. quod quisque iur., hoc edictum § haec autem verba. Praeterea optime hoc probatur supra, de elect., quia propter § illud, ubi habes quod ille qui non potest interesse, potest alii committere vices suas, et illi tenentur recipere illum, alias non valeret electio. Et quod per nos facere non possumus, per alios facere debemus, ff. de procur., procurator est qui; et ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse. Sed contra videtur expresse per hanc allegationem, quia secundum eam confirmata fuit sententia. Praeterea non tenentur illum recipere ad mandatum illius, quia par est illis, et par in parem non habet imperium, supra, de elect., innotuit; ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum. Nec illud videtur sequi, quod si ille potest committere, quod alii ipsum admittere teneantur, quia ex alieno facto nullus obligatur, ff. de ver. oblig., stipulatio ista, arg. Dicunt quidam quod licet ille qui non potest interesse possit committere vices suas alii, coniudices non tenentur eum admittere nisi velint, quia iam extat conditio, et sic remansit iurisdictio penes illos, unde ipsi procedere possunt soli si volunt, et cessante impotentia poterit postea cum ipsis procedere, arg. C. de curat. fur., cum aliis. Ubi curator tempore furoris administrat, cessante furore cessat, sic delegatus iste cum interesse non potest, non committit vices suas. Sed hoc non credo, immo dico quod ille qui interesse non potest per impotentiam facti temporalis, potest committere vices suas. Et consocii tenentur admittere illum subdelegatum, et allegatio quae hic ponitur non continet ius. Et circa huiusmodi subdelegationes ita distingue: aliud est cum ab initio delegantur plures iudices cum illa clausula: quod si non omnes, etc., et nullus postea adiungitur; et aliud cum ab initio delegatus est unus vel plures, et postea alius adiungitur cum illa clausula: quod si ambo, vel: quod si non omnes, etc. In primo casu delegatus potest alium subdelegare, et consocii tenentur illum admittere. In secundo casu refert an res sit integra vel non. Si res sit integra, idem est ac si ab initio omnes dati essent, et adiunctus potest committere vices suas, et alii tenentur ipsum admittere in causae cognitione. Si vero res non est integra, quia iam processum erat ad litis contestationem, et horum veritate supressa aliquis est adiunctus, huiusmodi adiunctus vel subdelegatus ipsius non est admittendus, tamquam per veri suppressionem adiunctus sive obtentus, sicut contingit in praesenti negotio. Et hoc bene colligitur ex hac decretali, et hoc probatur in Auth. de exhib. et intro. § illud, unde sumpta fuit authentica C. de lit. contest., authen. offeratur, ubi idem dicitur quod post litis contestationem alius peritus adiungi non potest nec primus refutari, et ideo sententia Ferrariensis episcopi confirmata fuit. Et quod dicit hic, quod non intelligitur ut si per se vel per alios, etc., non est verum, quia clausula illa: quod si non omnes, etc., potest locum habere in multis casibus de iure et de facto, in quibus casibus duo vel alius procedere possunt, puta de iure, ut si est excommunicatus, infra, de re iudic., ad probandum; vel suspectus recusatus, supra, de offi. deleg., cum super; et supra, de offi. deleg., licet; vel infamis vel servus, ut supra, de rescript., sciscitatus. Et in talibus casibus locum habet clausula illa, quod si non omnes, etc. Sed quando impeditus est temporali impotentia, bene potest committere vices suas, et consocii tenentur admittere subdelegatum. Sed in casu istius decretalis admitti non debuit rationibus praemissis. Ergo sic debet intelligi clausula illa, quod si non omnes, etc., puta si non potest interesse de iure vel de facto, ut dixi, tunc non potest committere, cum nullam habeat iurisdictionem, alias bene habet iurisdictionem quamvis impediatur ad tempus. Et ideo tunc potest committere et cum effectu. Et quod dicit, impeditus ad tempus, non intelligas quod omnino sit impeditus, ut nullo modo tunc possit interesse. Sed si vellet omnia alia dimittere, bene posset interesse, sed non vult contemnere sua, tunc propter causam illam nec tenetur, ff. de iud., si longius. Ber.
Sententiam confirmavit
Ex hac secunda sententia datur actio in factum quae hic confirmatur, et non ex prima, ut ff. de his qui not. infam., furti; arg. ff. ad Trebel., si quis priorem; hac tamen confirmata, confirmatur et prima.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.