Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.9 Per tuas
tit. De arbitriis · 5 glosses
Idem Pisano Archiepiscopo.Incipit Per tuas litteras · alleged in the gloss as de arbitr., per tuas — 6× per the register · find the allegations →
Generale mandatum
Bene allegabat, quia licet haberet generale mandatum transigere tamen non poterat seu componere, ff. de procur., mandato; et C. de transaction., transactionis. Sed si clausula de rato fuit apposita, tunc videtur quod transigere possit. Aliter non, quia adiecto illius clausulae aliquid operatur, arg. ff. de usuri., si stipulatus; et infra, de relig. dom., cum dilectus. Et videtur expressum supra, de transact., contingit, in glossula quae incipit: notat, in fine.
Canonicorum
Unde non valuit quod per eum factum fuit si consensum canonicorum non habuit, supra, de procurat., alia. Et capitulum sine consensu praelati agere non potest, infra, de iudic., causam quae vertitur. De hac materia dictum est supra, de recript., edoceri; et supra, de procurat., alia.
Fines mandati
Unde non valuit quod ultra fecit, supra, de offi. deleg., cum olim abbas; et C. de procur., si procurator; et ff. mand. vel cont., si diligenter; et supra, de rescript., cum dilecta.
Ratum haberi debet
Licet procurator non habuisset mandatum ad hoc, ex quo tamen clerici ratum habuerunt arbitrium, est observandum et valet, ff. de procur., cum mandato; et supra, de transact., contingit. Idem esset si egressus fuisset fines mandati, ex quo ratum habuit dominus factum procuratoris, supra, de offi. deleg., cum olim abbas. Idem esset et si nullum mandatum habuisset, postquam ratum habuerunt quod eorum nomine fecit, ff. de iud., licet verum. Ideoque debet arbitrium executioni mandari, ut hic dicit. Et quod dicitur hic, colligitur de tribus legibus. Si enim arbitrium a partibus approbatur, vel etiam silentio decem dierum, ex eo datur actio et exceptio, C. de recepti., cum antea. Si vero arbitrium non fuit receptum, et poena fuit apposita, tunc agitur ad poenam, C. de recepti., ex sententia. Et ita per poenam ad servandum arbitrium quis compellitur, supra, de arbitr., dilecti. Si nulla fuit poena statuta, sed simpliciter compromiserant stare arbitrio, agi potest ad interesse ex stipulatu. Et hoc ultimum colligitur, ff. de recepti., diem § ulti.; ff. si quis in ius voc. non ierit, cum quis. Unde iste procurator tenetur secundum istam distinctionem ad poenam, vel ad interesse, cum ipse seipsum etiam suo iuramento personaliter obligavit, si non habebat ad hoc mandatum. Sed qualiter agit contra procuratorem, cum ipse non intenderit se obligare, nec adversarii intendebant eum sibi obligare? Sed ideo convenitur quia se obtulit defensioni alienae, cum non haberet mandatum sufficiens ad hoc, ff. de procur., Plaucius. Et licet pars adversa non intenderat eum sibi obligare. Tamen obligatur ut dicit lex, quia saepe extra id quod agitur, nascitur obligatio, ff. commodat., si is, in fi.
Auctoritate
Et ita auctoritate superioris potest compromitti in laicum et clericum simul de rebus spiritualibus. De hoc dictum est supra, de arbitr., contingit. Item videtur hic quod delegatus mandavit sententiam arbitri executioni, et si ipse nollet procedere, quod delegatus possit arbitrium compellere, et non ordinarius, arg. C. de iud., cum specialis. Arg. contra infra, de for. compet., si quis contra. Sed hoc verum est quando delegatus datur vel ad exequendam arbitrium, vel ad compellendum arbitrum. Alias ordinarius debet compellere arbitrium ut procedat, ff. de recepti., Labeo ait si compromisso § ait praetor. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.