The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.36 De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae

X 3.36.8 Cum dilectus

tit. De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae · 3 glosses
Idem.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de relig. dom., cum dilectus 5× per the register · find the allegations →
Ratihabitione
Notare vult differentiam inter litteras procuratorias et litteras de rato. Nam ubi quis simpliciter constituitur procurator, licet generaliter constituatur, tamen transigere sive componere non potest, ut supra, de arbitr., per tuas; et C. de transaction., transactionis. Et sic intelligitur ff. de procur., mandato. Sed si adiiciatur clausula illa: et quicquid super hoc fecerit, ratum habebit. Tunc poterit transigere sive componere, alias nihil operatur illa adiectio, et sic videntur differre ista duo, arg. ff. iudi. solv., si quis § procuratorem. Simile habes supra, de offi. deleg., coram. Vel dic quod non est differentia inter mandatum procuratorium et litteras de rato. Mandatum procuratorium appellat hic litteras de rato, et sic intellige supra, de offi. deleg., coram; supra, de transact., contingit. Et ideo dicuntur litterae de rato, quia in mandato procuratorio, constituens semper adiicit in fine quod ratum habebit quicquid procurator fecerit super causa illa ad quam datus est, ff. de procur., si procuratorem. Et cautio rati danda est, quando de mandato dubitatur, C. de procur., cautio. Ber.
Repromisit
Non enim potuit propter hoc renunciare privilegio suo, supra, de arbitr., cum tempore. Et quia non habuit assensum fratrum suorum, non obfuit, quia delictum personae etc., et 16. q. 6, si episcopum; et supra, de except., cum venerabilis.
Praescriptione tueri
Hic de una defensione sive exceptione transit ad contrariam, arg. supra, de praescrip., auditis; ff. de exception., nemo. Similiter de una actione transit ad contrariam, arg. supra, de iudic., examinata; C. de inoffic. testam., contra maiores. Arg. contra supra, de appell., sollicitudinem; ff. de trib. act., quod in herede § eligere; C. de non num. pecun., authen. contra qui propriam. Sed quid si debuit proponere omnes exceptiones infra certum terminum? Non videtur quod postea sit audiendus, supra, de except., pastoralis. Et qui in una exceptione succumbit, volens aliam statim proponere, non auditur, nisi hoc faciat infra terminum praefixum, Inst. de excusat. § qui autem. Dicas quod si alicui competunt plures exceptiones quae non sunt contrariae, in eo casu si non proponit omnes scilicet infra terminum, postea non auditur. Et sic intelligitur Inst. de excusat. § qui autem, nisi secundum tenorem illius decretalis supra, de except., pastoralis. Si autem sunt contrariae, puta quia primo dixit se exemptum et succumbit, postea potest aliam proponere, puta praescriptionem, ut hic, et supra, de praescrip., auditis; et lege praedicta C. de inoffic. testam., contra maiores. Contrarium tamen est in actionibus, quia tunc ab initio debet eligere. Alias postea non auditur volens aliam intrare contrariam, ut in lege praedicta ff. de trib. act., quod in herede § eligere.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.