Book II › tit. 2.2 De foro competenti
X 2.2.4 Si quis contra
tit. De foro competenti · 5 glosses
Gregorius Bonifacio Defensori Corsicae.Incipit Si quis contra · alleged in the gloss as de for. compet., si quis contra — 10× per the register · find the allegations →
Ut suspectus
Quid tenendum sit, cum iudex ordinarius recusatur ut suspectus, plene dicitur infra, de appell., cum speciali, quae videtur hanc decretalem interpretari, et illi standum est.
Executor
Id est, delegatus, quia ordinarius cum fuerit recusatus debet causam committere personae neutri parti suspectae, ut dicit constitutio illa infra, de appell., cum speciali; et 2. q. 6, placuit ut presbyteri; et 11. q. 1, pervenit. Sed si appelletur a tali delegato, ad quem appellabitur? Potest dici quod ad Papam, cum ad ordinarium recusatum non videatur appellandum, nec ad metropolitanum omisso medio, quia talis appellatio non tenet, infra, de appell., dilecti filii 3. Sed satis posset appellari ad episcopum non obstante tali recusatione, non quod ipse cognoscat, sed ut alii personae non suspectae committat. Arg. contra capitulo praedicto 2. q. 6, placuit ut presbyteri.
Actor
Supra dixit quod reus potest recusare ordinarium et actor similiter, ut hic dicit. Et tunc episcopus committit alicui, quod compellat partes eligere iudices super causa illa quibus episcopus committet causam. Hoc ipsemet facere posset. Sed causa vitandae suspicionis hoc dictum est. Et idem iuris credo esse sive reus sive actor recusaverit ordinarium. Et est similie huic 11. q. 1, pervenit. Vel sic potest intelligi quod dicit, si hoc actor etc., id est, si actor recusaverit istum executorem ab episcopo datum. Tunc episcopus debet aliquem eligere, qui compellat partes ut in aliquem conveniant, ne postea ipsum valeant recusare, supra, de offi. deleg., super quaestionum § 1. Idem esset si reus recusaret istum executorem.
Ipsius sollicitudine
Hoc ideo dicit, quia delegatus ab ordinario non potest suam sententiam executioni demandare, sed ille ordinarius illam debet exequi, ff. de re iud., a divo Pio, 1. resp. Nec potest possessionem dare, ff. de iuris., iubere. Sed non credo illam subtilitatem servandam, quin possit exequi suam sententiam, quia ex quo causa sibi committitur, intelliguntur sibi omnia esse commissa, quae ad causam ipsam spectare noscuntur, et sine quibus causa expediti non potest, supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., suspicionis. Et lex illa ff. de re iud., a divo Pio, et hae decretales non prohibent hoc, licet dicatur in eis quod ordinarius hanc sententiam exequatur. Et hoc etiam notavit Io., 2. q. 6, quisquis. Sed si velles hoc servare, posset dici quod hoc habet locum cum ordinarius est praesens. Sed eo absente delegatus vel officialis eius exequatur sententias suas, alias perniciosum esset hanc subtilitatem servare. Ber.
Servata lege
Quae loquitur de tempore executionis sententiae, quae facienda est in personali actione post quatuor menses, C. de usuris rei iud., sancimus; et ff. de re iud., qui pro tribunali; et ff. de re iud., si se non § si quis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.