Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati
X 1.29.39 Suspicionis causa
tit. De officio et potestate iudicis delegati · 6 glosses
Idem.Incipit Suspicionis causa contra · alleged in the gloss as de offi. deleg., suspicionis — 30× per the register · find the allegations →
Suspicionis causa
Quae debet esse rationabilis ad recusandum, talis quae si esset probata, deberet legitima reputari, infra, de appell., cum speciali. Sic et in appellatione, ut in decretali infra, de appell., cum speciali; et infra, de appell., ut debitus; et si est dubiam, arbitri hoc diffiniant.
Forsan
Quia non debet iudex propter ea moveri, quia non facit ei iniuriam, cum utatur iure suo, supra, de elect., cum ecclesia; ff. de iniuri., iniuriarum § 1. Et hoc est ei a iure concessum, ut hic, et infra, de appell., secundo §1; et infra, de appell., cum speciali. Sed refert se ad id quod contingere solet, licet non debeant moveri, tamen indignantur pro maiori parte. Et ideo quod forsitan provocatus est contra illum, non debet terminum ad hoc cognoscendum assignare, ne sibi obesset in arctando ipsum. Et licet sit provocatus, non tamen propterea poterunt ipsum declinare quasi offensum, cum habeat iurisdictionem cessante probatione suspicionis, ff. ap. eum a quo app., si quis.
Ad quos omnia
Sicut enim iudici omnia commissa intelliguntur quae ad causam ipsam pertinent, supra, de offi. deleg., praeterea; et hic § sequentibus; ff. de iuris., cui iurisdictio. Sic et his arbitris, et habent iurisdictionem et coerctionem et possunt compellere testes et impedientes punire, ut patet hic expresse, et potest appellari ab eis. Sed ad quem appellabitur? Ad Papam appellabitur. Sed quid dices si isti qui eliguntur arbitri a partibus nolunt suscipere arbitrium, quid erit, suntne compellendi? Videtur quod non, quia nemo compellitur arbitrium suscipere, ff. de recepti., Labeo ait si compromisso § 1, quia haec res libera est, ut ibi dicitur. Dico quod tenentur accipere tale arbitrium, immo in virtute obedientiae districto praecepto a domino Papa iniuncto tenentur, infra, de appell., cum speciali. Et si huic praecepto non obediant, sunt compellendi. Si iudex ordinarius recusatur, ordinarius compellat illos. Si delegatus de quo hic loquitur eos compellat, non obstante eo quod recusatus est, alias iudicium non procederet. Item hic est aliud speciale, quia consensus privatorum eum facit iudicem qui nulli praeest iudicio, nec isti veri arbitri dicuntur, nisi pro tanto quia eliguntur sicut arbitri, alii eliguntur de consensu partium. Et hic patet quod alii arbitri nullam coerctionem habent, sed tantum metu poenae eorum sententiae statur, C. de recepti., ex sententia; vel per homologationem, id est, confirmationem vel approbationem, vel taciturnitatem decem dierum, C. de recepti., cum antea. Et isti iudices sunt, licet arbitri appellentur; sic 11. q. 1, pervenit; et ff. qui satisda. cog., arbitro; et ff. quod metus cau., si cum exceptione § haec autem actio; C. de sent. ex per. recit., arbitri; et ff. de probation., si arbiter. Et iurisdictio istorum quasi ordinaria est per electionem, sicut quando exercitus sibi eligit imperatorem, 13. dist., legimus; et constitutio confirmat talem iurisdictionem, infra, de appell., cum speciali; sicut et lex mandata confirmat talem iurisdictionem, ff. de iuris., et quia. Et ex eo quod dicit, omnia quae ad hunc articulum, etc., iudex recusatus nil poterat facere circa articulum recusationis, et sic non poterat praefigere terminum arbitris ad finiendam causam recusationis. Sed ante istam decretalem iudex recusatus praefigebat terminum arbitris ad finendam causam suspicionis. Sed hodie iudex recusatus debet statuere terminum arbitris secundum quod olim fiebat ante istam decretalem infra, de appell., extravag. legitima. Et in hoc solo corrigitur haec decretalis per illam, aliis non mutatis. Ber.
Terminum
Scilicet, ad probationem faciendum possunt arbitri terminum partibus assignare, et omnia alia quae pertinent ad hanc suspicionem probandum arbitri facere debent et non iudices. Et per hanc decretalem non videtur prohiberi iudici quin possit praefigere terminum competentem arbitris, infra quem causam suspicionis debeant terminare, sicut olim fiebat. Contra tamen dici consuevit, et hodie redactum est ad ius commune, ut infra, de appell., extravag. legitima, in concilio Lugdunensi.
Ut conveniant
Scilicet, arbitri, et non partes. Contra supra, de rescript., pastoralis. Et verum est quod primi duo eligi debent a partibus, sed tertius ab arbitris, ut hic.
Sunt cogendi
Simile dicit lex in veris arbitris, ff. de recepti., item si unus § principaliter; ne res sine exitu esset. Sed videtur quod iste iudex super principali non possit se intromittere, cum sua iurisdictio interim sit suspensa; sic supra, de offi. deleg., pastoralis; et supra, de offi. deleg., praeterea. Et pendente dilatione iudicis officium conquiescit, C. de dilation., sive pars; et infra, de appell., significante; arg. supra, de rescript., pastoralis, in fi. Sed hoc permittitur iudici in poenam illorum qui nolunt concordare, et ne culpa eorum contingat negotium prorogari, et ita malitia eorum coercenda est. Alias se iudex intromittere non potest circa principale, cum sit iurisdictio suspensa, ut dixi. Sed quid erit si arbitri non conveniant simul malitiose ut negotium ipsum prorogetur? Idem credo quod iudex possit eos compellere ut procedant ne diutius contingat negotium differri, alias contineret iniquitatem ista constitutio, quia per hoc daretur causa malitiis hominum quibus est potius obviandum, supra, de rescript., sedes; et ff. de rei vend., in fundo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.