Book II › tit. 2.25 De exceptionibus
X 2.25.3 Cum ecclesiasticae
tit. De exceptionibus · 1 gloss
Idem Audicensi Episcopo.Incipit Cum ecclesiasticae provisionis · alleged in the gloss as de except., cum ecclesiasticae — 12× per the register · find the allegations →
Opponere
Vincen. dixit in hoc loco quod nomine collegii vel ecclesiae poterant opponere hanc exceptionem, et illi qui non habebant plura beneficia nomine suo et ecclesiae. Sed hoc non profuit, quia Papa Celestinus scienter contulerat illi Ia. beneficium, et ideo non poterant opponere. Arg. supra, de offi. deleg., pastoralis § praeterea; et infra, de relig. dom., constitutus. Et dic quod bene admitteretur exceptio nisi iam fuisset missus in possessionem, et confirmatus prout hic fuit, ut patet in antiqua, et hoc ubi dicit: pacifica possessione gaudere. Tanc. et Io. dicebant quod nomine ecclesiae non poterant illam opponere, quod enim in suis personis aequum putabant, in aliis non poterant reprobare, supra, de consti., cum omnes; 19. dist., si Romanorum; 32. q. 6, nihil iniquius; 4. q. 3, si quis testibus; ff. de regul. iur., cum par; et infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua. Sed videtur quod nomine ecclesiae poterant obiicere, quia delictum personae etc., 16. q. 6, si episcopum; et infra, de except., cum venerabilis. Sed non debent propter hoc admitti, quia sic alia via consequerentur id quod volebant, quod esse non debet, supra, de procurat., tuae. Et quia non expedit ecclesiae hanc exceptionem opponi, immo expedit ecclesiae plures habere divites clericos, ut eam possint melius defendere, et imperium et fiscus abundabit utens subiectis locupletibus, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr. § 1, coll. 2. Sed pone quod aliqui sint qui non habent plura beneficia, numquid possunt opponere? Dicunt praedicti Tanc. et Io. quod non sunt admittendi, quia sic alii essent consecuti per istos quod per se non poterant, quod esse non debet, ff. de bon. libert., quaerit; arg. 46. dist., sicut non suo; ff. de admin. rer., non utique, in princ. Item isti non habentes plura beneficia qui obiiciunt hanc exceptionem, aut elegerunt alios aut electi sunt ab illis. Si alios elegerunt, tali exceptioni renunciasse videntur, ut supra, de consti., cum accessissent; et infra, de praeben., pro illorum. Si vero electi sunt a talibus, non possunt hoc obiicere, cum habeant causam ab illis qui hoc opponere non possunt, arg. 16. q. 3, si sacerdotes, in fi.; et ff. de iure dot., cum in fundo. Et indignum est ut illi admittantur ad repulsionem illorum quorum repellerentur auctores, supra, de testib., licet ex quadam. Et ex hoc sequitur, quod si aliquis non facit mentionem in rescripto de beneficio suo, quod capitulum non potest ei obiicere de falsitate rescripti, cum eis non competat talis exceptio, et tamen rescriptum non valet, sed tamen valet quantum ad hoc, infra, de praeben., pro illorum. Plerumque enim datur actio ei qui non potest agere, ideo quia reo non competit exceptio, ff. si serv. vend., loci § penulti.; et supra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam; et supra, de iureiur., debitores. Mihi videtur quod Vincen. melius dixit, non obstantibus rationibus assignatis. Et ideo illi saltem qui non habent alia beneficia, bene possunt hanc exceptionem opponere et defendere ecclesiam, infra, de concess. praeben., ex parte; et infra, de except., dilecti filii. Immo unus solus potest se opponere, ut 12. q. 2, non liceat. Quia utilitas ecclesiae in hoc procuratur, et ideo audiendus est, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et 31. dist., Nicaena. Quin isti qui se opponunt procurent utilitatem ecclesiae non dubitatur, quia si isti qui plura beneficia habeat reciperetur, laederetur ecclesia, cum non possit continuam residentiam facere. Ad quam de iure communi tenetur, et ita non posset ecclesiae deservire. Favore enim ecclesiae et propter utilitatem ipsius ecclesiae statutum fuit ut clerici debeant in ecclesia residere. Nec ob quod dicitur quod isti receperunt alios habentes plura beneficia, ergo non possunt amplius hanc exceptionem opponere. Hoc non est verum. Si enim semel male fecerunt, non sequitur quod postea idem facere debeant. Et licet renunciaverint exceptioni suae contra unum, non renunciant contra alios. Et quae res inter alios acta non prodest aliis nec nocet, infra, de re iudic., quamvis, cum suis concordantiis. Arg. ad hoc infra, de privileg., si de terra; et infra, de privileg., accedentibus
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.